previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. [72]

agedum, conferte nunc cum illius1 vita vitam2 P. Sullae vobis populoque Romano notissimam, iudices, et eam ante oculos vestros proponite. ecquod3 est4 huius factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus consideratum videretur? factum quaero; verbum ecquod umquam ex ore huius excidit in quo5 quisquam posset offendi? at vero in illa gravi L. Sullae turbulentaque victoria6 quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus est? quam7 multorum hic vitam est8 a L. Sulla deprecatus! quam multi sunt summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute se hic Sullae obligavit! quos ego nominaremneque enim ipsi nolunt et huic animo gratissimo adsuntsed, quia maius est beneficium quam posse debet civis civi dare, ideo a vobis peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi. quid reliquae9 constantiam vitae commemorem, [73] dignitatem, liberalitatem10, moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis? quae ita deformata sunt a fortuna11 ut tamen a natura inchoata compareant. quae domus, quae12 celebratio cotidiana, quae familiarium13 dignitas, quae studia amicorum, quae ex quoque ordine multitudo! haec diu multumque14 et multo labore quaesita una eripuit hora. accepit P. Sulla, iudices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen eius modi quod videretur huius15 vita et natura accipere potuisse. honestatis enim16 et dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem; quam si nemo alius habuit in consulatu petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam ceteri; sin etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus amor, fortuna in hoc fuit fortasse gravior quam in ceteris. postea vero quis P. [74] Sullam nisi maerentem, demissum adflictumque vidit, quis umquam est suspicatus hunc magis odio quam pudore hominum aspectum lucemque vitare? qui cum multa haberet invitamenta urbis et fori propter summa studia amicorum, quae tamen17 ei sola in malis restiterunt, afuit18 ab oculis vestris19 et, cum lege retineretur, ipse se exsilio paene multavit.


1 illis ς

2 vita vitam Angelius (cf. § 74): vita T: vitam cett.

3 et quod codd.: corr. ed. Med.

4 est Tπa: om. cett.

5 in quo Tπa: in g: ut ς: unde bς

6 turbulentaque vict. T: vict. turbulentaque cett.

7 quam Gellius vii. 6. 16: om. codd.

8 quis ... est E: om. cett.

9 reliquae Richter (cf. § 88): reliquam codd.

10 libertatem T

11 deform. sunt a fortuna T: a fortuna deform. sunt cett.

12 domus, quae domus Jordan

13 familiarium Tπ: familiaris cett.

14 multumque TEπ: multum cett.

15 huius Tπag: eius cett.

16 enim T: om. cett.

17 tamen tantum π: tum ς: post afuit transp. Fleckeisen

18 affuit Ta: abfuit cett.: corr. Lambinus

19 nostris ςb1gc

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: