[53]
hoc tempore, cum
arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad
exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis,
Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam
praescriberetur, cum omnia ornarentur1, instruerentur2,
pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? immo
longe afuit3. num in4 eis5 regionibus6 quo se Catilina inferebat7?
multo etiam longius. num in agro Camerti, Piceno, Gallico,
quas in8 oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat?
nihil vero minus. fuit enim, ut iam ante dixi,
Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista9 suspicione
caruit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.