previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant. [24] ac1 si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et2 nomen et honos inveteravit et urbi huic3 et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de4 omni dignitate contendent5! quorum cave tu6 quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. qui si7 attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari. [25] ac8 si, iudices, ceteris9 patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium10 sileretur; est enim ipse a11 materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. aut igitur doceat Picentis solos non esse12 peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere13. qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis14 consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere. si hoc putas esse regium15, regem me esse16 confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?


1 at b1c

2 iam et iam ec

3 urbi huic Te: huic urbi cett. hominum om. e

4 ac de Te: et de cett.

5 contendent Te: certabunt c: contendunt cett.

6 tu cave e

7 si si ita e

8 ac at eb1c, ed. V

9 ceteris om. e

10 hoc convicium Gulielmius

11 a om. Schol.

12 esse non e

13 non anteponere Teπ: ante non ponere (cf. Off. iii. 71) cett. (meliore numero

14 magis utilitati e

15 regium regnum πb1gc2k

16 regem me esse T: me regem esse cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: