previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [11]

duae coniurationes abs1 te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse2; scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum3 mihi finem honoris perveneram, quod me4 ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat. [12] quis ergo intererat vestris consiliis? omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam5, tum propter summam familiaritatem summumque amorem6 in patrem tuum cum7 communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis8 in ea quam facultatis. illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animo9 nihil comperi, sed vix10 ad auris meas istius suspicionis fama11 pervenit. [13] qui vobis12 in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt13, in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me defendetur. atque haec14 inter nos partitio defensionis15 non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.


1 ab e

2 non interfuisse interfuisse dicis e

3 praepositum e

4 me Teπb2: mea cett.

5 atque dignitatem ac animum extimumque in rem p. e

6 amorem ec: honorem cett.

7 cum tum πbς

8 auctoritatis inerat eb

9 animo Teaπ, Schol.: enim cett.

10 vix om. Schol.

11 famam Schol.: fama non Mai

12 vobis vobiscum (nob. e) ebς

13 assunt Teaπ

14 haec (hic e) Teπk: om. cett.

15 defensionis Tπ: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: