23. dicerem
fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius
quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium1 pietas et
fraternus amor propulisset2, implorarem sensus vestros, unius
cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem veniam
errato3 L. Caecili ex intimis vestris cogitationibus atque ex
humanitate communi.
[65]
lex dies fuit proposita paucos, ferri
coepta numquam, deposita4 est in senatu. Kalendis Ianuariis
cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil
est actum prius, et id mandatu5 Sullae Q. Metellus praetor
se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri.
ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica6 multa;
agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se7
intercessorem fore professus8 est, improbis largitionibus restitit,
senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit
in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea
nisi de rei publicae commodis cogitarit.
[66]
atque in ipsa
rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum9 nostrum
Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille terror,
omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate
pendebat? eius voces, eius minae ferebantur, eius aspectus,
concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum
nobis seditionesque10 adferebant. itaque P. Sulla hoc importunissimo
cum11 honoris tum etiam calamitatis socio atque
comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis
sine ullo remedio atque adlevamento permanere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 L. Caecilium hoc loco hab. T, post amor cett.
2 propulisset TEπ: protulisset cett.
3 veniam err. Tπ: err. veniam cett.
4 deposita E: posita cett. Kal. Ian. Tπ: r. lateri (r. p. latuit ς) cett.
5 mandatu T: mandato cett.
6 egit de re p. T: de re p. egit cett. (e re p. egit Sylvius)
8 professus Tπ: perpessus cett.
10 nobis caedis seditionisque Madvig
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.