previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22.

at enim et gladiatores et omnis ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. atque hoc1 loco in L. Caecilium, pudentissimum2 atque ornatissimum virum, vehementer invectus est. cuius ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris sui fuisse ut consulere3 voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus. [63] atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. primum Caeciliusquid4? 'id promulgavit5 in quo res iudicatas videbatur6 voluisse rescindere, ut restitueretur7 Sulla.' recte8 reprehendis9; status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum10 arbitror ut quisquam11, dum saluti12 suorum consulat, communem relinquat. at13 nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat14 quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. itaque hac rogatione non iudicum sententia15, sed legis vitium corrigebatur16. nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. damnatio est enim17 iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur. [64] noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandam18, legis acerbitatem mitigandam putavit. sed quid ego de hoc plura disputem?


1 hoc hoc in π

2 pudent. Ta: prudent. cett.

3 consulere Tπk; consulem a: consul esse cett.

4 quid scripsi: qui codd.: qui si Halm

5 promulgavit T: promulgarit (-re a, -ret ς) cett.

6 videatur Garatoni

7 stitueretur T: statueretur cett.: corr. Pantagathus

8 Sulla. Recte Tπ: Sulla recte cett.

9 reprehendis Tπa2: reprehendendus a1: reprehendit cett.

10 neque dandum T

11 quisquam Tπ: quicquam b1: quisque cett.

12 dum saluti T, Beck: de salute cett.

13 at suppl. Orelli de Tc2: om. cett.

14 referebat T: ferebat cett.

15 sententia Ta: sententiam cett.

16 corrigebatur T: corrigebat cett.

17 est enim T: enim est cett.

18 perpetiundam T

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: