previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [53] hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia ornarentur1, instruerentur2, pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? immo longe afuit3. num in4 eis5 regionibus6 quo se Catilina inferebat7? multo etiam longius. num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in8 oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat? nihil vero minus. fuit enim, ut iam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista9 suspicione caruit. [54] quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut vos qui haec ab illo10 mandata defertis? gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum? 'ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.' quos testamento patris deberi videmus11. 'adrepta est familia.' quae si esset praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere12. Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae13 sed aequorum exspectationi satis facere posset! 'properatum14 vehementer est15, cum longe tempus muneris abesset.' quasi vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. 'nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia est comparata.' at litterae sunt Fausti, [55] per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. 'at praefuit familiae Cornelius16, libertus eius17.' iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis18 praefuerit19 nihil ad rem pertinet; sed20 tamen munere servili21 obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore22 per bellum23, Fausti libertum, administrata est.


1 ornarentur Landgraf: ordinarentur codd. (cf. § 75)

2 instruerentur Tπ: instituerentur cett.

3 affuit Ta: abfuit cett.: corr. Halm

4 in om. T

5 iis Tk: his cett.

6 regionibus Tc1: legionibus cett.

7 referebat c2

8 in Ta: om. cett.

9 ista T: ea cett.

10 haec ab illo T: ab eo haec (om. haec a) cett.

11 deberi videmus Tπapk: deberi debemus ςg: videmus deberi bc

12 interpunxit Richter

13 invidiae esset codd.: corr. Lambinus

14 properatum (-rat b2) Tπb2: praeparant cett.

15 est T: om. cett.

16 Cornelius del. Manutius

17 libertus eius (i. e. L. eius) supplevi: notam L (=libertus) excidisse vidit Orelli, qui P. L. (i. e. Publi libertus) coni.

18 quis Ta: quod cett.

19 praefuerit T: praefuit b2ψ1ς: profert cett.

20 sed fort. is

21 Servili Lag. 9, Madvig (melius esset Servi, i. e. Serv. Sullae, cf. § 6)

22 omni tempore hoc loco hab. T. post libert. cett.

23 Balbum E

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: