previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [45]

mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam1 crudelis insidias rei publicae2 factas et me potissimum consule constitutas3 putarem? quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent4, ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari? [46] fero ego te, Torquate, iam dudum fero5, et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. sed nisi tibi aliquem modum tute6 constitueris, coges oblitum me7 nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit8 quem non perverterim9 ac10 perfregerim. sed mihi hoc credas velim: non eis libentissime soleo respondere quos mihi videor facillime posse superare. [47] tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate11 abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare12 esse amissum13 si quid est tibi remissum atque concessum. Cum illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. quod si esses usu14 atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar.


1 et tam Garatoni: etiam Ta: et cett.

2 rei p. Tπ: in rem p. cett. me ... consule Ta: me ... consulem cett.

3 constitutas E: om. cett.

4 possint πς

5 iam dudum, fero Naugerius (i)

6 tute TEπ: vitae cett.

7 me oblitum πk: oblitum om. T

8 perstrinxerit T

9 praeverterim E: perculerim π

10 ac (aut T: fort. atque) perfregerim TEπ: om. cett.

11 lenitate nova T

12 omnino a me put. T: put. omnino a me cett.

13 amissum TEaπ: omissum cett.

14 usu om. T

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: