9. cavet mimis1, aleatoribus,
lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones
pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges
conlocavit. postulat praeterea ut chirographorum summa2
et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant.
quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si
quod accepit habet3 qui vendidit? et ne tangantur
rationes ad Opis: id est, ne4 septiens miliens recuperetur;
ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc5,
credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas
clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid
contra leges commiserint. mustelae et Tironi prospicit: de
se nihil laborat.
[27]
quid enim commisit umquam? num aut
pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum
habuit armatos? sed quid est quod de eis laboret?
postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. quo impetrato
quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a
Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? neque tamen nos
urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat.
'Galliam' inquit 'togatam6 remitto, comatam postulo'—
otiosus videlicet esse mavolt7—'cum sex legionibus' inquit
'eisque suppletis ex D. Bruti exercitu,' non modo ex dilectu
suo, tam diuque ut obtineat8 dum M. Brutus C. Cassius
consules prove coss. provincias obtinebunt. huius comitiis
C. frater—eius est enim annus9—iam repulsam tulit. 'ipse
autem ut quinquennium' inquit 'obtineam.'
[28]
at istud vetat
lex Caesaris, et tu acta Caesaris10 defendis11.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 mimis et D
2 summa scripsi: sua hocloco V, post commentariorum hab. D (cf. vi. 6 suma V=summa)
3 habeat D
4 ne ne sestertium D
5 Nucula hoc V: nucula b1: nunc illa (ulla t) cett.
6 togatam V: totam D
7 mavolo t: malo bns
8 obtineat obtineam Cobet
9 est enim iam annus ut V ipse autem ut V: aut D
10 et tu acta Caesaris om. D
11 defendit D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.