previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. an hoc negare potes, qui omnis moras interponas1 quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? quo usque enim dices2 pacem velle te? res geritur; conductae vineae3 sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni. [18] et quidem4, quo melior senator videatur, negat se illi5 amicum esse debere: cum suo magno esset6 beneficio, venisse eum7 contra se. videte8 quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum in Massiliensis tam es9 acerbus, Q. Fufi10, non animo aequo audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit11 belli, per quem lata12 est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt13. quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur. [19] Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae14 remittebat: te nulla sua15 calamitate civitas satiare tam fidelis potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem sine iracundia dico omnia16 nec tamen sine dolore animi17: neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit18, Calene, non possum. antea19 deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare20 nunc ut sis popularis non possumus. satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum21 amici.


1 interponis D

2 dicis D

3 vineae ed. R: lineae (-iae V) codd.

4 equidem D

5 se illi D: ei illi V: fort. se ei

6 esse D

7 eum V: reum D

8 videte Manutius: vide codd. (cf. x. 23)

9 es V: sis D

10 Q. om. D

11 fecit D

12 sublata D

13 triumphaverunt V (peiore numero

14 de iracundia Cobet

15 te nulla sua V: nulla D

16 ut omnia D

17 animi om. D

18 sit huic D

19 antea D: ate antea V: fort. ante

20 exor. post pop. hab. D

21 aequoniam O laturum (sine amici) V1: aequo animo amici laturum coni. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: