previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [11]

hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque1 commode facere non possem. semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile est2, tum praecipue mihi. quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata. [12] sed quaeso, Calene, quid tu? servitutem pacem vocas? maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? quae causa iustior est belli gerendi3 quam servitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse4, si velit. immo aliae causae iustae5, haec necessaria est6. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. in quo bis laberis7: primum quod tuas rationes communibus interponis8; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno9 putas. non, si tibi antea profuit, semper proderit. quin etiam10 de illo homine queri solebas: [13] quid te facturum de belua putas? atque ais11 eum te esse qui semper pacem optaris, semper omnis civis volueris salvos. honesta oratio, sed ita si bonos et utilis et e12 re publica civis: sin eos qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersit13 inter te et illos? pater tuus quidem14, quo utebar sene auctore15 adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur. [14] quid? nos a patribus num aliter accepimus? ergo is tibi civis16, si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse voluisset. 'quod L. Opimius17 consul verba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem publicam defenderet.' senatus haec verbis, Opimius armis. num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares, aut Q. Metellum18, cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus19, compluris alios summos viros qui cum20 Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis21, eiusque duo adulescentuli filii. illi igitur viri vituperandi: non enim omnis civis salvos esse voluerunt.


1 id aeque Vb: id t: idem ns

2 est D: esset V

3 gerendi om. Cus.

4 esse posse Pluygers

5 alia causa iusta D

6 est om. D

7 laberis Faernus: liberis V: falleris D

8 anteponis D

9 aut iuc. in regno Vst: in regno aut iuc. bn

10 etiam D: etiam enim V: etiam memini Faernus

11 atque ais V: atque es t: atqui es bns

12 et e V: om. D

13 interest D

14 pater tuus quidem V: qui (-id s) pater dem (dein ns) tuus nst: quid pater tandem tuus b

15 auctore om. D

16 civis post omnis transp. Schwartz

17 L. om. D

18 aut Q. atq. V: an Q. coni. Halm

19 senatus Ferrarius: senatorem codd.

20 cum cum L. D

21 consulares VD: corr. Ferrarius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: