previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant1 sine vi, sine multa2, studio3, voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? si enim belli nomen tolletur4, municipiorum studia tollentur5; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est. [5] sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur6: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest7 esse certior? illud vero quis potest bellum esse dicere? consulem8, fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex9 gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem10 Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi enim tempus nondum erat11: bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni. [6] ergo illi nunc et eorum12 exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit13, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: 'deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.' quae pax potest esse maior? dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse14 dixit. Vtrum hoc bellum non est, [7] an est15 tantum bellum quantum numquam fuit? ceteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas16 esse dicebat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. de proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum.


1 fiant V: sint D

2 multa V: tumultu D

3 et studio D

4 tolletur tolleitur V: tollitur D

5 tolluntur D

6 Mutina obsidetur D: Mutine dominaretur seturna opsidetur V: voc. dominaretur ex § 7 huc invectum vidit Halm: seturna ex -sidetur et -na (i. e. mutinae) ortum puto

7 potest pax D

8 Consulem V: quo D: quo cons. Garatoni: quod cons. Halm

9 ex D: et V

10 C. quidem bns: quidem V: equidem t

11 erat V: venerat D belli D

12 et eorum Vb: ceterorum nst

13 obsistit V: obsidet bt: om. ns

14 esse om. D

15 an est Müller: an etiam D: etiam V

16 Sulla latas con. Sulla latas V: latas Sulla D: consul Sulla latas Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: