previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [32] etenim, patres conscripti1, cum in spem libertatis sexennio post2 sumus3 ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi4 frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem5 populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut6 se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos7 facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. hunc8 enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. quibus geram morem. redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam9 redierint, veniam et impunitatem dandam puto. [33]

quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad10 C. Pansam aut ad A. Hirtium consules11 aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas12 adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. si quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit13 quod14 honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die15 ad senatum referant. si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset16 praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam fecisse.


1 P. C. om. D

2 post om. D

3 sumus Vb: simus nst

4 captivi servi V

5 timidi sint ut omnem V: timidis induto ẽ nem t: timidis in tuto est ne ii (hi) cett.

6 ut Vb: ut huic nst

7 esse et inrisos nst

8 huic (hinc b) enim reditum ad Ant. prohibere D

9 cum re p. in gratiam Vb: in r. p. gratiam nst

10 et aut ad (om. ad s) D: ita quia ad V: atque ad Christ

11 aut ad A. Hirtium consules aut A. (ad bn) Hirtium coñs. D: consul aut ad A. Hirtium V

12 primas om. V

13 si quis ... fecerit om. D

14 quo D

15 primo quoque die om. V

16 esset V: fuerit D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: