previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10.

haec tu mandata, L. Piso1, et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis? sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati2 revertistis. vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni3 Cotylae concessimus? cui portas huius urbis patere ius non4 erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi5 contra suam dignitatem6 venditabant. [29] O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis7 solum debet sed etiam oculis servire civium. domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere8 hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. quod autem est periculum? nam si maximum in discrimen venitur9, aut libertas parata10 victori est aut mors proposita11 victo12: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. turpis autem fuga mortis omni est morte peior. nam illud quidem non adducor ut credam, [30] esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori13, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo14 Romano probari moleste ferant. omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse15 animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare16 aut facere aut dicere. [31] ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi17 potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et18 debilis primus veniebat in curiam. huius industriam maxime equidem19 vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.


1 L. (ante Piso) om. V

2 nimis irati Vb: miserati nst

3 M. om. D

4 non fuit D

5 usi cod. Ferrarii: i Vt: sed s1: si s2: hi b: om. n in ras.

6 dignit. suam D

7 animis V: armis D

8 reducere D

9 venietur D

10 parta D

11 exposita D

12 victo D: vicit V: victis Halm

13 labori, qui scripsi: labori eius V: laboribus qui eius n: labori eius (huius s) qui eius bs

14 et senatui et populo Halm: et a senatui (-u D) et (et a D) populi (-o D) codd.

15 adesse Faernus: cogitare adesse codd.

16 aut cogitare om. D

17 conveniendũi V

18 et om. V

19 quidem V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: