53.
[153]
quod si id vos suscipitis et eam ad rem1 operam vestram
profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi
quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis! iudices, ne
nova et multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse videatur.
illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt
tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum
comparatum est2 publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad
eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi
hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis!
quem in locum rem publicam perventuram putetis!
[154]
homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos
qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime
mederi convenit. vestrum nemo est quin intellegat populum
Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc
tempore domestica crudelitate laborare. hanc tollite ex civitate,
iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari; quae non
modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum
etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine
incommodorum. nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri
videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate
molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.