21.
[58]
quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem
ad suspicandum? 'ne1 exheredaretur veritus est.' audio, sed qua de
causa vereri debuerit nemo dicit. 'habebat pater in animo.' planum
fac. nihil est; non quicum deliberaverit2, quem certiorem fecerit,
unde istud vobis suspicari in mentem venerit. cum hoc modo accusas,
Eruci, nonne hoc palam dicis: 'ego quid acceperim scio, quid dicam
nescio; unum illud3 spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti
patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate
neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore'4? haec te
opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules verbum
fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.
[59]
operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in
accusando considerare. credo, cum vidisset qui homines in hisce
subselliis sederent, quaesisse5 num ille aut ille defensurus esset; de
me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam
dixerim. postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent
ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret,
deinde
spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam
imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa
solitudine abuteretur. peroravit aliquando, adsedit; surrexi ego.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.