48. etenim qui haec
vituperare volunt1 Chrysogonum tantum posse queruntur; qui
laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil
est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat2:
'vellem quidem liceret; hoc dixissem.' dicas licet. 'hoc fecissem.'
facias licet; nemo prohibet. 'hoc decrevissem.' decerne3, modo
recte; omnes approbabunt. 'hoc iudicassem.' laudabunt omnes, si
recte et ordine iudicaris.
[139]
dum necesse erat resque ipsa cogebat,
unus omnia poterat4; qui postea quam
magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio
auctoritasque est restituta. quam si retinere volunt5 ei qui
reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et
rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut
approbabunt — nolo in eos gravius quicquam ne ominis6 quidem causa
dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et
fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt
ornamenta sua concedant necesse est.
[140]
quapropter desinant
aliquando dicere
male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant
suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus
sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque
sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi
nequissimi dominationem ferre posse. quae quidem dominatio,
iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam
munitet et quod7 iter adfectet8 videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad
iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum
sanctumque
restat.
[141]
hic ne9 etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne10
etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! neque me
hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod
ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem
posse11 innocentis, id ipsum queror.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.