previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. [89] haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus1 esses in reo, quam diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret. etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possis2 consumere. neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. verum ego forsitan propter multitudinem patronorum3 in grege4 adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem5 sat bonum fecit. multos caesos non ad Trasumennum6 lacum, sed ad Servilium vidimus. [90] “quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?” non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios7 quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem8, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt. [91] verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur. dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta; nam et accusatores et iudices sustulerunt. hoc commodi est quod ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.


1 nanctus σπ, Halm: nactus cett.

2 posses Wesenberg

3 patronorum paternorum ςαφω

4 grege ψ: gregem cett.

5 accusatorum Buttmann

6 Trasumennum Fleckeisen: Trahasymennum ς: Trasimennum π: Trasimenum Aσψ

7 Memmios Vrsinus: Mammeos codd.

8 senem del. Madvig 11 rei p. ed. R: re p. codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: