previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [42] 'nescio' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.'1 quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu2 venit in causa optima. ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum. [43] quid ais, Eruci? tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat? quid? hoc patres familiae3 qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere? [44] an amandarat4 hunc sic ut esset in agro ac tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? quid? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius5 rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a6 veritate. quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benivolentia fit, id odio factum7 criminaris; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis. [45] neque haec tu non intellegis, sed usque eo quid8 arguas non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.


1 relegavit ς

2 usu mihi Aπ1φ

3 familias χ, ed. V

4 amandarat ςβπχ2ψ1: mandarat (emend. ψ2 cett.

5 a te vita eius Vahlen: a te vita et ψ2: attente vita et cett.: attenta vita et Naugerius

6 a ψ: om. cett.

7 factum || || ς: fort. factum tu

8 quid quod Lambinus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: