14.
[39]
patrem occidit Sex. Roscius. qui homo? adulescentulus corruptus et
ab hominibus nequam inductus1? annos natus maior2 quadraginta.
vetus videlicet sicarius, homo audax
et saepe in caede versatus. at hoc ab accusatore ne dici quidem
audistis. luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo
et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. de luxuria3
purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere
interfuisse. nihil autem umquam4 debuit. cupiditates porro quae
possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit
et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta a5 cupiditate et
cum officio coniuncta est6.
[40]
quae res igitur tantum istum furorem sex.
Roscio obiecit? 'patri' inquit 'non placebat.'7 patri non placebat? quam
ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et
perspicuam fuisse. nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse
patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non
est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et
necessariis.
[41]
rursus igitur eodem revertamur et quaeramus quae
tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. at
perspicuum est nullum fuisse. pater igitur amens, qui odisset eum
sine causa quem procrearat? at is quidem fuit omnium
constantissimus. ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque
amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri
neque sceleris filio fuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.