previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [22]

requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse1 bellum. cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum ex suo regno sic2 Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugisse3 dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque4 patrius celeritatem consequendi5 retardaret. sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a6 maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. ita illum7 in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit8. [23] hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. cuius in regnum postea quam L. Lucullus9 cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per10 animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum11 adductum. ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. noster autem exercitus, tametsi12 urbem ex Tigrani13 regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur. [24] hic iam plura non dicam; fuit enim illud extremum ut ex eis14 locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio15 longior quaereretur. Mithridates autem se et suam manum16 iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant17 et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. iam18 hoc fere sic fieri solere19 accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges20 sunt aut vivunt in regno, ut21 eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. [25] itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare. nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatoris22 non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L23. [26] Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui24 imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectis25 erant dimisit, partim26 M'. Glabrioni27 tradidit. multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illud28 bellum factum putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso.


1 magnum esse HE: esse magnum cett.

2 sic om. E

3 fugisse H: profugisse cett.

4 dispersa maerorque om. H in lac.

5 consequendi H: persequendi cett.

6 et a a Hψ

7 illum δπ: illum Aetam (a tam E: meta t) HEt

8 tardavit E: retardavit cett. (cf. Zielinski p. 199)

9 L. om. HE

10 per om. Eπ

11 esse exercitum HE: exercitum esse cett.

12 tametsi HE: etsi cett.

13 Tigrani H: Tigranis cett. (cf. §20)

14 eis illis H

15 progressio H: processio cett. (voc. monacho quam Tullio notius

16 se et suam iam manum H: et suam manum iam cett.

17 eorum opera qui (qui) ad eum ex (ex sup. lin.) ipsius regno concesserant H: et eorum qui se ex ipsius (eius δ) regno collegerant cett., del. Benecke (cf. Appian. Mithrid. 87 ποντικοῖς ἀνδράσι γυμνάζειν παρεδίδου

18 iam nam π

19 solere fieri H

20 regnis H

21 ut quod Naugerius (2)

22 imperatoris Madvig: Luculli (L. Luculli tπ) imperatoris HEtπ: L. Luculli δ

23 L. om. HE

24 qui H: quod cett.

25 confectis H, Naugerius: confecti cett.

26 partim... partim Gulielmius: partem... partim H: partem... partem cett.

27 M'. Krause: om. codd.

28 illud om. H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: