previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [40] age vero, ceteris in rebus quae1 sit temperantia considerate. Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae2 res quae ceteros remorari solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis3 ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. [41] itaque omnes4 nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam5 continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit6; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea7 temperantia magistratus habebamus8 servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur. [42] iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites9, hoc ipso ex loco saepe cognostis10. fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint.


1 quae H: qua π: quali ψ: qualis cett.

2 eae hae Ebς

3 urbis nobilitas H

4 omnes PHE: omnes quidem cett.

5 quondam quandam P: quadam H

6 lucem adferre coepit lucet δ

7 ea PH: hac cett.

8 habebamus PHδ: habeamus Etπ

9 Quirites quoque H

10 cognostis PH: cognovistis E: cognoscitis cett. (cf. Zielinski p. 199)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: