previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [56] bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et ea1 quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos2 illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videremini3 omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare. [57] quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum4 quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt5 legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet eius imperatoris6 atque eius7 exercitus qui consilio ac periculo illius8 est constitutus? an C. [58] Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur9, in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat10? de quo legando consules spero ad senatum relaturos. qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas11 quo minus vobis12 fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam13, de qua, ut ego14 arbitror, isti ipsi qui minitantur15 etiam atque etiam quid liceat considerabunt. mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius16 ascribitur, propterea quod alter uni illud17 bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.


1 et ea H: ea cett.

2 vos scripsi: ros codd.

3 videremini (videmini) H: videremur cett.

4 ad tantum bellum leg. HE: leg. ad tantum bellum Tδ

5 voluerint H

6 eius imperatoris scripsi

7 victoriae atque eius imper. H: eius gloriae atque imper. ET: gloriae eius imper. δ

8 ac periculo illius H: ipsius ac periculo cett.

9 gereretur H

10 debebat H: deberet cett.

11 iniquitas H: initia Schol.: inimicum edictum cett.

12 vobis fretus HE: fretus vobis cett.

13 audiam H: audeam cett.

14 ego H: om. cett.

15 minitantur (muni-) H: minantur cett.

16 socius vel paene par b2ψ2

17 illud id b1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: