9.
[22]
requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita
sint, reliquum possit magnum esse1 bellum. cognoscite,
Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum
ex suo regno sic2 Mithridates profugit ut ex eodem Ponto
Medea illa quondam fugisse3 dicitur, quam praedicant in
fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur
dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque4
patrius celeritatem consequendi5 retardaret. sic Mithridates
fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque
rerum omnium quas et a6 maioribus acceperat et ipse bello
superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat
in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt
omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. ita illum7 in
persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit8.
[23]
hunc in
illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque
rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque
recreavit. cuius in regnum postea quam L. Lucullus9
cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem
nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus
eis nationibus quas numquam populus Romanus neque
lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam
alia gravis atque vehemens opinio quae per10 animos gentium
barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi
diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum11 adductum.
ita nationes multae atque magnae novo quodam
terrore ac metu concitabantur. noster autem exercitus,
tametsi12 urbem ex Tigrani13 regno ceperat et proeliis usus erat
secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio
suorum commovebatur.
[24]
hic iam plura non dicam; fuit
enim illud extremum ut ex eis14 locis a militibus nostris
reditus magis maturus quam progressio15 longior quaereretur.
Mithridates autem se et suam manum16 iam confirmarat eorum
opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant17 et magnis
adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur.
iam18 hoc fere sic fieri solere19 accepimus ut regum adflictae
fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam,
maximeque eorum qui aut reges20 sunt aut vivunt in regno,
ut21 eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur.
[25]
itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis
numquam est ausus optare. nam cum se in regnum
suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter
spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram
umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque
victorem impetum fecit. sinite hoc loco, Quirites, sicut
poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram
calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatoris22
non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret.
hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L23.
[26]
Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi
fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui24 imperi diuturnitati
modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim
militum qui iam stipendiis confectis25 erant dimisit, partim26
M'. Glabrioni27 tradidit. multa praetereo consulto; sed ea
vos coniectura perspicite quantum illud28 bellum factum
putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae
nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster
accipiat vetere exercitu pulso.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 magnum esse HE: esse magnum cett.
2 sic om. E
3 fugisse H: profugisse cett.
4 dispersa maerorque om. H in lac.
5 consequendi H: persequendi cett.
7 illum δπ: illum Aetam (a tam E: meta t) HEt
8 tardavit E: retardavit cett. (cf. Zielinski p. 199)
9 L. om. HE
11 esse exercitum HE: exercitum esse cett.
12 tametsi HE: etsi cett.
13 Tigrani H: Tigranis cett. (cf. §20)
14 eis illis H
15 progressio H: processio cett. (voc. monacho quam Tullio notius)
16 se et suam iam manum H: et suam manum iam cett.
17 eorum opera qui (qui) ad eum ex (ex sup. lin.) ipsius regno concesserant H: et eorum qui se ex ipsius (eius δ) regno collegerant cett., del. Benecke (cf. Appian. Mithrid. 87 ποντικοῖς ἀνδράσι γυμνάζειν παρεδίδου)
19 solere fieri H
20 regnis H
21 ut quod Naugerius (2)
22 imperatoris Madvig: Luculli (L. Luculli tπ) imperatoris HEtπ: L. Luculli δ
23 L. om. HE
24 qui H: quod cett.
25 confectis H, Naugerius: confecti cett.
26 partim... partim Gulielmius: partem... partim H: partem... partem cett.
27 M'. Krause: om. codd.
28 illud om. H
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.