4.
[9]
Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem
veteris belli sed ad comparationem novi contulit.
qui postea, cum1 maximas aedificasset ornassetque classis
exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset
comparasset2 et se3 Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre
simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras4 misit ad
eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum
duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno
consilio a binis5 hostium copiis bellum terra marique gereretur,
vos ancipiti contentione districti6 de imperio dimicaretis.
[10]
sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae
atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris
habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute
depulsum est; in altera parte ita res ab7 L. Lucullo, summo
viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum8 magna
atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem
extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae
tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco,
et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta
oratione mea neque falsa adficta9 esse videatur;
[11]
de vestri
imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis
meae, videte quem vobis animum suscipiendum
putetis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.