22.
qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum
auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam
semper1 esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium
populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum
iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem
vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere,
propterea quod isdem2 istis reclamantibus vos unum illum
ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis.
[64]
hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis,
recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur3.
sin autem vos plus tum4 in re publica vidistis, vos eis5
repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio,
salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et
sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum
esse fateantur. atque in hoc6 bello Asiatico et regio,
Quirites7, non solum militaris illa virtus quae est in Cn. Pompeio
singularis sed aliae quoque animi virtutes8 magnae et
multae requiruntur. difficile est in Asia, Cilicia, Syria
regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem
ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet.
deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores,
tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum
hominum nemo arbitratur.
[65]
difficile est dictu, Quirites,
quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum
quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines
et iniurias9. quod enim fanum10 putatis in illis terris nostris
magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam
domum11 satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam
locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter
diripiendi facultatem12 inferatur.
[66]
libenter haec coram cum
Q. Catulo13 et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris,
disputarem; norunt14 enim sociorum volnera, vident eorum
calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra
hostis exercitus15 mittere putatis an hostium simulatione
contra socios atque amicos? quae civitas est in Asia quae
non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum
animos ac spiritus capere possit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 semper om. H
3 conarentur H
4 tum plus H
6 atque in... gauderent (§68) Ciceroni abiudicavit Naugerius (2)
7 Quirites H: om. cett.
8 animi virtutes H: virtutes animi cett.
9 libidines et iniurias HET: iniurias et libidines δ
10 fanum fuisse H
11 quam tutam domum H (olim conieci quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem)
12 facultatem H: cupiditatem cett.
13 coram que Catulo H
14 norunt H: noverunt cett.
15 exercitus H: exercitum cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.