previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. quod si Romae Cn. [50] Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus1 atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur ut in eis2 ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur3 non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium commendamus4? [51]

at enim vir clarissimus, amantissimus5 rei publicae, vestris beneficiis amplissimis6 adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostis7 auctoritates contrarias virorum8 fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem9 isti vera esse concedunt10, et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn. [52] Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius? si uni omnia tribuenda sint, dignissimum11 esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. obsolevit iam ista oratio12 re multo magis quam verbis refutata. nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A. Gabinium13, graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item14 contra eam legem verba fecisti. [53] quid? tum, per deos immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus15? an tibi tum imperium hoc esse16 videbatur cum populi Romani legati quaestores praetoresque17 capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?


1 deligendus adigendus T

2 eis om. H

3 cur quid H

4 commendamus H: committamus (-imus ψ1) cett.

5 amantissimus om. δπ

6 amplissimis om. H

7 cognostis Halm: cognoscitis mei: cognoscetis unus det.

8 virorum fort. et clar. HET: fort. virorum et clar. (clarissimorumque π) cett.

9 idem eadem H

10 concedunt contendunt Hψ1

11 unum dignissimum bς

12 ratio ψ1

13 A. om. H

14 item HW: idem cett.

15 terrarum H

16 hoc esse HT: esse hoc Eδ

17 quaestores praetoresque HET: praetores quaestoresque δ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: