Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Apenas vix discesserat, cum epistula. quid ais? putasne fore ut legem non ferat? dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse videor. verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus. [2] de Trebonio prorsus tibi adsentior. de Domitio “ σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν
οὕτως ὅμοιον γέγονεν
” quam est ista περίστασις nostrae vel quod ab isdem vel quod praeter opinionem, vel quod viri boni nusquam; unum dissimile, quod huic merito. nam de ipso casu nescio an illud melius. quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum, quid illo miserius nisi res publica in qua ne speratur quidem melius quicquam? [3] de Natta ex tuis primum scivi litteris; oderam hominem. de poemate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinas? de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi umquam odio. satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi. eum quia non videbam abesse putabam; audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum. percussit animum. dices “tantulane causa?” permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus. quid sit quod se a me removit, si modo removit, ignoro. [4] de eo quod me mones ut et πολιτικῶς me geram et τὴν ἔσω γραμμὴν teneam, ita faciam. sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam. tu velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum convivam tuum degustes et ad me de his rebus et de omnibus cotidie scribas. ubi nihil erit quod scribas, id ipsum scribito. cura ut valeas.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
Dates (automatically extracted)
Sort dates
alphabetically,
as they appear on the page,
by frequency
Click on a date to search for it in this document.
56 BC (1)Click on a date to search for it in this document.
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences