previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura πολιτικός, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine;

[2] ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. ergo erimus ὀπαδοὶ qui ταγοὶ esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum iam estΣπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμειnon me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista ne improbem, idque tu cum una erimus confirmabis.

a te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.

[3] quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed me hercule in incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne βαθύτης mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur.

[4] sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberalis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
56 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: