[6]
causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi1
considerate. primum mihi videtur de genere belli, deinde
de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum.
genus est eius belli2 quod maxime vestros animos
excitare atque inflammare ad persequendi studium3 debeat.
in quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus
cum magna in omnibus rebus4 tum summa in re militari
tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua
multa maiores vestri magna et5 gravia bella6 gesserunt; aguntur
certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus
amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis;
aguntur bona multorum civium quibus est a vobis7 et ipsorum
causa et rei8 publicae consulendum.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ipsi scripsi: illi H: om. cett.
2 est eius belli H: est enim belli huius (eius E) modi EWt: est enim eius (huius ς) modi πδ
4 omnibus rebus HE: rebus omnibus cett.
5 magna et ante multa hab. t
6 bella et gravia H
7 a vobis nobis H
8 et ipsorum causa et rei p. H: ipsorum et rei p. causa Et: ab ipsa re p. π: imperatoribus rei p. δ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.