Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
cuius igitur potius opibus utamur quam
tuis, quae et vitae1 tranquillitatem largita nobis es et2
terrorem3 mortis sustulisti? Ac philosophia quidem
tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta4 a multis etiam
vituperetur. vituperare quisquam vitae parentem et
hoc parricidio5 se inquinare audet6 et tam impie ingratus
esse,7 ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset? sed, ut opinor, hic error et
haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam
longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus
vita hominum instructa primis8 sit, fuisse philosophos [p. 407]
arbitrantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.