Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu1 esse semper; cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque insederit, tum existet2 et morbus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae. Haec, quae dico, cogitatione inter
se differunt, re quidem copulata sunt, eaque3 oriuntur
ex libidine et ex laetitia. nam cum est concupita pecunia
[p. 373]
nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret4 eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque5 morbus et aegrotatio, quae evelli6 inveterata non
possunt, eique morbo nomen est avaritia;
1 in motu immotus GRV (s del.rec) H immotos K (ss.c)
2 existit X (exs. G) existet Küh. (de fut. cf. p. 378, 14 comm. ad 1, 29 Sen. epist. 85, 9 al.) inveteravit ... insedit ... existit Sey.
3 eaque GRV (eaq K1 sed; add.2)
4 sanet Bentl. permanet K1
5 existit (exs. KR) qui m. X (que Vrecς)
6 evelli Wopkens avelli
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.