Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Doctrina Graecia nos1
et omni litterarum genere superabat; in quo erat facile
vincere non repugnantes. nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus2 regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus. annis3 fere cccccx4 post Romam conditam Livius fabulam dedit C. Claudio, Caeci filio, M. Tuditano5
cos.6 anno ante natum Ennium. qui7 fuit maior8 natu
quam Plautus et Naevius. sero igitur a nostris poëtae
vel cogniti9 vel recepti. quamquam est in Originibus
solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de
clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit
ut probrum M. Nobiliori,10 quod is in provinciam poëtas
duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut
scimus, Ennium. quo minus igitur honoris erat poëtis,
eo11 minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis
ingeniis in eo genere extiterunt,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.