Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
Harum sententiarum quae vera sit, deus aliqui1 viderit;2 quae veri simillima, magna quaestio est.3
utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus
an ad propositum redire?
Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere. quare si, ut ista non disserantur,
liberari mortis metu possumus,4 id agamus; sin id non
potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc,
si videtur, hoc, illud alias.
Quod malle te intellego, id puto esse commodius;
efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sententiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut
sit bonum potius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.