Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cum1 defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando
liberatus, rettuli2 me, Brute, te hortante maxime ad
ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus,
longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium
artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio
et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis3 litteris4 inlustrandum
putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper5 iudicium
fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam
Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.