Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Petrum Medicem

Qui dominae varios nuper lusistis amores,
Quae iocunda mihi, tristia quaeque forent,
Nunc elegi tempus; graviori insurgite plectro,
Exiguum vestro munere crescat opus.
5Sunt acris nunc acta viri celebranda; sed illi
Hoc date, Castalia quas lavat unda, deae.
Namque favet Musis Medices: vos numina, Musae,
Vestra meo - meruit - conciliate Petro.
Non hic armorum sonitus, non vestra movebunt
10Pectora crudeli proelia gesta manu;
Nam neque torquetur validis hastile lacertis,
Nec celeri cursu fessus anhelat equus,
Non galeae cristas, non exhorrebitis ensis
Mucronem et dirae tela parata neci;
15Sed ducis egregii virtus memoranda togati;
Huius enim cedunt fortia castra togae.
Novimus invicti divinas pectoris artes,
Tradita cum denis publica cura viris.
Tunc stupuit Cosmus iuvenili in pectore nati
20Consilium, quantum vix solet esse seni,
Ingeniumque videns illi per cuncta paternum,
Maxima sub tacita gaudia mente tulit.
Ah quanta in dubiis patuit prudentia, quantus
Tunc patriae vigilem sollicitavit amor!
25Auctor erat pacis: sed quae sine fraude tueri
Imperium posset, quae sine labe decus.
Sed quoniam excierat, nobis ut bella moverent,
Improba regnandi saepe cupido duces,
Censuit invicto surgendum pectore contra,
30Cum sit turpe gravi frangere corda metu.
Vos hunc insomnes vidistis ducere noctes,
Collegae, et curis invigilare piis.
Ergo sic casusque graves, sic saeva pericla
Vitavit monitis Curia nostra suis.
35Sic patriam Calabro tutam iubet esse tyranno,
Cum Florentinos ureret hostis agros,
Neve opera solum magnoque ex pectore curis,
Sed populum multo sublevat acre suum.
Verum quid Medicum non praestat maxima virtus?
40Quot bona iam nobis contulit una domus!
Haec Ligurum populos, nobis saevissima regna,
Sub iuga iam socii compulit ire ducis.
Novit Sfortiades, qui quamvis Caesar in armis
Viribus et valida mente superbus eat,
45Hac sine Bebriaci tamen expugnare tyranni
Sceptra olim comite se potuisse negat.
Aere igitur Medicum, Medicum virtute fideque
Publica res summo constabilita loco est.
Nam neque qui multus Tuscis exercitus oris,
50Insubribus nec qui castra locabat agris,
Censu hunc Syllanus populus nutrisset Etrusco,
Ni Cosmus Medicas accumulasset opes.
Ergo et pace bonos, quorum et prudentia bello
Cuncta gerat, Medicum protulit alta domus.
55Nec tantum iuvit Fabius natusque paterque
Oppositus Poeno, consul uterque, duci,
Quantum nunc Medices proceres natusque paterque
Fregerunt lenta cum fera castra mora.


2. ad Petrum Medicem Maecenatem suum

Musa Fluentini, claudo licet anxia gressu,
I, Maecenatis splendida tecta subi.
Dic modo qui misere poterat vix stridulus anser
Exiguum rauco carmen hiare sono.
5Iam liquidum niveis sublatus ad aethera plumis
Sperat olorinos edere posse modos.
Nam quod Gorgonei non praebuit unda liquoris
Olim nec Clarii laurea silva dei,
Hoc ego nunc hausi Tyrrheno e fonte profectus,
10Qui fluit e Medica lucida lympha petra.


3. ad Antonium Canisianum | de primordiis urbis Florentiae

Has omnes lautis opibus quas suspicis aedes,
Seu sacra te stupidum sive profana tenent,
Nullas Syllanus miles conspexerat olim,
Cum Fesulos primum forte teneret agros.
5Sed quae nunc multo splendent exculta labore,
Limoso turpis texerat alga lacu;
Namque retardatus spumantis vertice saxi
In stagnum pigras verterat Arnus aquas.
Nec pedibus tellus habilis, nec lintribus unda
10Nec fluvius pisci nec fuit herba bovi.
Nondum quaternos admirans advena pontes
Transibat sicco flumina recta pede.
Nondum sublimi in nostram defluxerat urbem
Fornice longinquis unda petita locis;
15Excelsam sed nunc ubi tollit Curia turrim,
Piscator nulla fecerat arte casam,
Et Baptisteri sacras ubi condimus undas,
Garrula ranarum voce lacuna fuit.
Nam quis templa Crucis, quis saxis ducta superbis
20Viderat Albertum tunc monimenta virum,
Quis Florentini norat praetoria iuris
Aut quod te cingit, Curia celsa, forum?
Omnia limosa squalebant arva palude,
Quae nunc erectis molibus astra petunt.
25Syllanus primus fugiens asperrima montis
Purgavit nostros arte colonus agros,
Atque Arnum recta contractis undique lymphis
Obice disrupto compulit ire via,
Vicinumque libens primus descendit in aequor,
30Ut strueret pulchrum nobilis urbis opus.
Hic Capitolinae primus non immemor arcis
Romano nobis nomine tecta dedit,
Et fora disposuit Romano condita ritu,
Romano ritu Curia prima fuit.
35Quin et Gradivo longis suffulta columnis
Construxit vario marmore templa deo.
Et quae rupta iacent turpi vitiata senecta
Moenibus adiunxit alta theatra novis.
Alite felici sic prima exordia nostrae
40Urbi et praeclaro contulit auspicio.
Ipsaque paulatim saeclo deserta sequenti
Implevit nostras urbs Fesulana domos,
Migrantesque viri montis de sede vetusta
Auxerunt opibus moenia nostra suis.
45Quos inter stirpis generisque novissimus auctor
Affuit Antoni Canisiane tui;
Hinc tibi, qua maneant patriae monumenta prioris,
Aerea in niveo marmore luna micat.
Lunam etenim Fesulus populus gestaverat olim,
50Index quae priscae nobilitatis erat,
Lunam nunc Fesula tu qui descendis ab urbe,
Insigne antiquae nobilitatis habes.
Longa referre mora est, priscorum stirpis avorum
Si quot erunt nobis, enumerare velim.
55At tibi quem simili, Medices, dignemur honore,
Nullum quod norim sanguis avitus habet.
Namque inter reliquos tantum domus ista decorum
Egregios cives exserit alta caput,
Quantum Christifera gaudet quod virgine, templum
60Molibus exuperat cetera templa suis.
Hinc meritisque gravis multa et pietate verendus
Eloquioque potens Verius exoritur;
Namque hic civiles rabie insurgente tumultus
Pressit et exortum seditione malum.
65Nunquam alias maiore ruit plebs concita motu,
Portabatque atras iam fera turba faces;
Tunc Medices praevectus equo, quique albus ubique
Signabat maculis candida terga nigris,
Vixque erat aspectus populo, et iam nota furentis
70Maiestas vulgi presserat ora sui.
Utque fretum, hinc Sicula cohibet quod parte Pelorus,
Hinc claudent Latiae regia saxa plagae,
Nunc Scyllae illidit scopulis nunc atra Charybdis
Gurgitibus rapidis ima per antra vorat -
75Et vorat et rursus fluctus eiectat in auras,
Saxa tegunt spumae, litora curva fremunt -
At si caeruleos magnarum rector aquarum
Illa Neptunus parte reflexit equos,
Tunc cadit omne maris murmur, rabidosque furentum
80Latratus cohibet Scylla maligna canum;
Excipiunt pelagi tunc muta silentia regem,
Ille volat paribus per freta summa rotis:
Sic rabies populi cecidit taciturnaque cunctis
Iam stupidum placuit ora tenere viris.
85Verius at placidis commiscens aspera dictis
Pectora multisonae plebis acerba domat;
Nam notus pietate sui, qui publica semper
Duxit privatis anteferenda bonis.
Insanos multa cum libertate furores
90Rettulit in veram Verius ipse viam.
Haec igitur sumens exempla domestica magnus
Ante omnes Cosmus enumeratur avos.
Dicite vos: veterem quisquis laudare senatum
Optarit, patriae quis bona tanta tulit?
95Nemo prior vidit ventura pericula, nemo
Succurrit visis promptius usque malis.
Alter Aristides, alter Cato, publica iusto
Munera magnanimus iure gerenda capit.
Dives erat quondam Crassus, sed dives avara
100Sollicitus vetitas arte parabat opes,
Nec partem posuitve suis inopesve levavit
Cives, nec sacris stant pia tecta focis.
At diversa locis struxit quae Cosmus eodem
Si fundare solo ditia templa velis,
105Vix Capitolinae circumdent moenibus arcis
Tarpeio quondam limina sacra Iovi.
Adde etiam excelsos, urbis decora alta, penates,
Quaeque tot hospitibus tecta benigna patent.
Rebus at in duris illo quid fortius unquam
110Cive tulit magnis urbs populosa viris?
Testis erit nobis armis opibusque superbus,
Qui sua rex Calabris castra refersit equis
Et quicumque gravi Tyrrheni sceptra leonis
Ausus erat duro subdere Marte iugo.
115Nam neque magnanimum fregerunt horrida pectus
Bella nec adverso proelia gesta deo.
Turris ut in summi fundata cacumine montis
Immotam scopulis se tenet alta suis,
Et licet hinc Boreas, rapidis hinc flatibus Eurus
120Certent et pluvii flumina nigra Noti,
Pedibus illa suis haeret tamen usque, nec ima
Parte nec in summo vertice pulsa tremit:
Sic ille intrepida quaecumque pericula mente
Excipit et duris casibus antevenit.
125Hinc igitur felix populus felixque senatus
Natis et Cosmo sospite noster erit.
Ille quidem magnos hoc consultore tumultus
Reppulit et mitis ocia pacis habet.
Ille etiam Cosmi conductas aere catervas
130Instruit, et Cosmi militat aere leo.
Aspicite, o cives, quicquid micat urbe decorum,
Quae multis annis aedificata nitet!
Hoc decus ille novum populoque urbique paravit,
Ut vetus ingenti cresceret arte decus.
135Vos ergo humano geniti de semine divi,
Quis nova templa pius Cosmus habere dedit,
Tu Virgo ante alias, tibi iam si rite columnis
Suspendit Medices marmora pulchra Petrus,
Hunc nobis servate senem, date candida Cosmo
140Vellera longaevis continuare colis,
Ut natos, serum dum iam sub tempus habenas
Tractant, longaevus cernat utrosque senes.


4. eulogium in fratrem suum

Ergo heu mi misero sine te - nec fata pudebit -
Perpetuus, frater, pectora luctus edet.
Te sine nunc, vitae frater pars maxima nostrae,
Cogar in aeterna vivere maestitia;
5Nam mihi te teneris durus Mars subripit annis,
Quinta nec, ah, licuit lustra videre tibi.
Ille etenim octava Saturno a sede malignum
Oppositus vitae contudit astra tuae.
Unde et crudeles nimium te saevus in hostes
10Impulit irato sydere ferre pedem.
At tamen hunc Stygiae submersit unda paludis,
Bellica qui primus duxit in arma viros,
Qui pacem subito potuit turbare tumultu,
Dum movet horrenti Martia castra tuba.
15Hic adamanta tulit ferrato in pectore durum,
Durius aut siquid esse adamante potest.
Hic miseram nato privavit saepe parentem,
Et caruit sponso pacta puella viro.
Hic te subripuit, teque hic mihi, frater, ademit:
20Et vita atque oculis frater amabilior;
Tam dilecte mihi, quantum nec Castora Pollux,
Unica nec quantum pignora mater amat.
Sed tamen haec durum mulcent solatia casum
Et faciunt tantis me superesse malis,
25Quod nihil indignum tam dirae mortis imago
Impulit audaci te subiisse viro,
Nec Lusitani vidit te turma tyranni,
Nec Calabrum cunei terga dedisse fugae,
Sed pedes adversos equitis iaculatus in armos
30Prendisti occurrens frena fugacis equi.
Nam vires aderant volucrisque celerrima plantae,
Quae posset fluvios exuperare fuga.
Sed frustra, heu miseri, si nobis fata repugnent
Nitimur impositas exuperare colos!
35Iam Lusitanum victus porrexerat ensem
Hostis et in nexus brachia capta dabat,
Ecce ferox Arago turmam provectus et acri
Auxilio comiti tela inimica quatit.
Et tibi, me miserum, frater dum vincula nectis
40Captivo et reditus ad tua signa paras,
Improvisus adest et dextras vulnere costas
Transigit et medium pervolat hasta iecur.
Accurrit tum densa cohors cunctique manipli
Et clipeo flentes saucia membra locant.
45Ille ubi se certa vidit iam morte teneri,
Talia magnanimo pectore verba refert:
"Sensimus hoc dudum, cum durum in viscera ferrum
Irruit, extremum lucis adesse diem.
Verum communis veni cum Martis ad arma,
50Noram quas soleat sors variare vices,
Ut durae immineant quam saeva pericula pugnae
Et circa fatum militis arma volet,
Nec mihi tum certam statui sperare salutem,
Aut quod commune est posse carere malo.
55Sive igitur, quodcumque meae de stamine vitae
Restitit, ante diem fors inimica tulit,
Seu potius certum nec devitabile fatum
Hoc tantum dederat quod superare nefas,
Intrepidus forti quamvis horrenda subido,
60Quae natura parens ultima dona dedit.
Nam qui militiae pulchro raptatur amore,
Exuat hic omni pectora mollitiae;
Vulgus enim et vilem demulcent prospera plebem,
Quae sua denervat corda cupidinibus;
65Terrores vero mortis trepidosque tumultus
Est animi proprium vincere fortis opus.
Non ergo invitus cogar, sequor ecce volensque
Iam iam Lethaei pocula nigra bibam.
Sed tamen heu cari miserum genitoris imago
70Sauciat atque domus maxima cura, soror.
Politianeas nam me dura tristis in arces
Alitis adversae mitteret ominibus,
Egressum Laribus me ad portas usque secutus
Illacrimans fracta talia voce dabat:
75Novi ego quae sedeat iuvenili in corde cupido
Laudis et egregiae gloria militiae,
Quis furor in bello, quam nescia cedere virtus
Viribus inferior maxima saepe ciens.
Quod te per nostros annos lacrimasque seniles,
80Quae nunc ex oculis fluminis instar eunt,
Si pia solliciti flectit te cura parentis
Atque suum pondus verba precantis habent,
Parce precor, miseroque patri qui dura senectae
Incolumi nato taedia ferre potest.
85Siquis at adversus casus - sed triste recusat
Omen inhorrescens lingua referre metu -
Hoc prius, omnipotens, coeli qui templa frequentas,
Ad Styga terribili fulmine mitte caput,
Ad Styga mitte caput prius hoc, quam dura superstes
90Ante diem nati funera conspiciam.
Haec tunc ille gemens, verum interrupta frequenti
Singultu, salsae flumina fudit aquae,
Nec mihi nunc animum, sed mors iam degravat artus,
Deficit in medio frigida lingua sono."
95Sic ille, at stridens crassum vomit ore cruorem
Vulnus, et e gelido sanguine vita fugit.
Proh dolor! At magno quis possit verba dolore,
Musa licet faveat, digna referre satis?
Ille per obscuras fauces grave olentis Averni
100Ingreditur nigrum non rediturus iter.
Lurida rimosa iam tranat flumina cymba,
Cernit Echidnei guttura lata canis.
At soror interea - quanta ab caligine rerum
Obruimur! - totis noctibus urget opus
105Utque reversuro tenui velamina lino
Consuit, heu votis fisa puella piis,
Nocturnum et vario cantu solata laborem
Ad breve, qui periit, tempus adesse putat.
At nobis fusco velatus somnus amictu
110Heu nimium veris venit imaginibus.
Nam quam porta nigri Plutonis cornea misit,
Nota mihi ante oculos affuit umbra tui.
Haec properans: nostrae frater persolvimus, inquit,
Transfuga nec venio, munera militiae.
115Nunc reditum in sedes mater me accersit avitas
Laetus et ad patriae limina prisca paro.
Iamque vale dixit, simul et vestigia torquens
Elapsa est visus umbra benigna meos.
O me infelicem! nox o mihi prima malorum
120Nuntia, quid potuit durius esse mihi?
Excitor infelix et iam praesaga futuri
Mens mihi sollicito pectore concutitur.
At mox fama ruens somnique obscura recludit
Atque prius dubium narrat aperta malum.
125Ex illo binos sensi mea lumina fontes,
Qua mihi perpetuis imbribus ora lavant,
Ex illo curae maerentis cordis edaces
Noctes atque dies pectora nostra premunt.
Nec possunt docti a luctu seducere amici,
130Multa licet vera de ratione ferant,
Nec me longa dies, lacrimas quae siccat aniles
Quaeque oblita mali mollia corda levat,
Sed nec Pyerides, quo Manes coniugis Orpheus
Demulsit, possunt me revocare sono.
135At tu casta parens felix, quam praevia tanto
Maerori eripuit de tribus una soror;
Nam quos heu luctus, gemitus quos dulcis acerbo
Viventi natus funere concuteret!
Tu tua sensisses, ah quanto victa dolore,
140Viscera barbarica dilaniata manu,
Cumque tuo aeternis lacrimis damnata marito
Aerumnas praeter quid tibi vita daret ?


5. elegia in bello Aragonensi

Octavum nitidis implet iam cornibus orbem
Errans purpureis aurea luna rotis,
Ex quo mordaci praefixus corda dolore
Vix cecini de te carmina Xandra decem.
5Sed Musae testes et magni mater Amoris
Et qui me miserum tam male vexat Amor,
Nulla tui nostram cepisse oblivia mentem:
Ultima si fallo lux eat ista mihi.
Sed mea mens tristi belli concussa tumultu
10Qui caneret dulcis proelia laeta deae?
An ego delitiis penitusque addictus amori
Mandabo imbelli carmina blanda lyrae?
Solus et a curis communi in peste solutus
Longa teram molli tempora desidia?
15Interea nostris praeda ditatus ab agris
Et pecus et dominos Appulus hostis aget.
Magne Fluentinae Mavors primordia gentis,
Cur fuit heu nostri tam tibi cura levis?
An tibi Tyrrheni sordent sic facta leonis,
20Ut nos tam subito, dive, perisse velis?
Moenia tu Mavors Fesulis sub montibus olim
Numine iussisti surgere nostra tuo,
Et dixti: Ominibus proh quam Florentia magnis
Crescet; erit Tuscis urbibus ista caput!
25Nunc nostra, infandum, longa obsidione tenentur
Oppida, maiorum quae posuere manus.
Quid faciat patriae spes et tutela, Senatus,
Quique decem curant bella gerenda viri?
Stat Gallicanis exercitus alter in oris,
30Multaque de nostro pascitur aere cohors;
Nec facile est castris sumptus praebere duobus,
Nec contemnendus hostis utrimque premit.
Hinc ruit Aragonum disrupto foedere princeps,
Nec satis est terra, ni paret arma mari;
35Hinc Venetae innumero complentur milite turmae,
Atque urbes socias Braccius urget eques.
Sed vos, Syllanidae, si quid virtutis avorum
Restat adhuc animo pectoribusque sedet,
Ne gerite inceptum conducto milite bellum;
40Exempla a priscis iam repetantur avis.
Audendum propriis manibus patriaeque vetustis
Legibus insultet per sua castra leo.
Sitque ea vis animo, qua quondam saeva minantem
Impulit audacem vertere terga Lupam.
45Si valuit quondam reginas sternere turmas
Hic populus patrio signa movente duce,
Si Campaldinae testantur funera pugnae,
Sanguine qua rubris fluxerat Arnus aquis,
Si Volaterrani nostro sub Marte domantur
50Nec iuvat excelsis moenia habere locis,
Cur Nolana cohors Calabri vel principis alae
Sic poterunt Fesulas nunc superare manus?
Nondum adeo amisit vires Florentia priscas,
Ut sit Campanis praeda futura viris.


6. ad Paulum ne timeat bellum Aragonense

Etsi praeclari sint haec pia munera civis,
Ut sibi sit patriae maxima cura suae,
Ut varios casus semper variosque reflexus
Fortunae et varias cogitet usque vices,
5Non tamen adversis te adeo diffidere rebus,
Paule, velim ut turpi sic quatiare metu.
Provida namque decet fidentem cautio civem,
Sed timor a forti sit procul usque viro.
Sit satis, humanae quod possunt cernere mentes,
10Consulere et culpa non maculare caput.
Cetera linque Deis: nam Di mortalia curant,
Di Florentinis saepe tulistis opem.
Saepeque maiores urbs haec experta tumultus,
Saepeque maiori venit ab hoste metus.
15Quis turmas equitum nescit peditumque cohortes
Caesaris Herrici Teutonicasque minas?
Hic opibus magnique Augusti nomine fretus
Sperarat Fesulam perdere posse domum.
Quin etiam ad Salvi posuit praetoria templum
20Et tetigit castris moenia nostra suis;
Mox tamen effugiens multa virtute ruentes
Non tulit Etruscos in sua terga viros.
Nam quid Topori cladem mediaque receptas
Morte acies socium vinclaque rupta canam?
25Urbi nempe mihi nostrae hoc dare fata videntur,
Possit ut adversis spe meliore frui.
Testis tu nobis dum, Piccinine, Mugelli
Per iuga terribilis Gallica signa rapis.
Quando alias meliore duce et melioribus armis
30Bebriacus Lydum terruit imperium?
Quin Florentinus comitem se fecerat exul,
Cresceret ut nostra seditione malum.
Ergo hominum atque boum vastantur culta labore
Et ferro et flammis plurima tecta cadunt.
35Heu memini, insolito trepidant dum Marte, colonos
Vicinas urbi deseruisse domos.
Hostibus adversis et Fullonaria cessit,
Quam removet nostra quintus ab urbe lapis.
At vos aeterni mortali e semine divi,
40Syllanum quibus est maxima cura genus,
Insubris exuvias vos atque inversa Philippi
Iussistis vestro pendere signa tolo.
Tu tibi Romulidae spolium affectare leonis
Piccinine tuis viribus ausus eras.
45At secus evenit Liguremque Anglaria vallis
Tyrrhenis vidit cedere militibus,
Rebus et infractis vidit te turpe latentem
Turpeque mutata carpere veste fugam.
Ergo amissa tuo redierunt oppida bello;
50Nec tamen est nobis haec rediisse satis.
Namque Casentinas quicquid possederat olim
Regulus, antiquae stirps generosa domus,
Omne Fluentino nova praeda adiungitur agro.
Sic o sic, quisquis foedera rumpit eat!
55Sic quondam, Catilina, tuae Pistoria cladis
Urbs memor in nostras ire coacta manus,
Sic Pratense solum, sic pinguia culta Bisenti,
Et quae parvus aquis irrigat Umbro suis.
Nam quis Pisanas magno in certamine vires
60Aut quis Parrhasiae nesciat urbis opes?
Omnibus imperii certatum viribus hic est,
Cum populus nollet arcas habere pares.
Di reprimunt fastus et nulla superbia longa est,
Quique pares refugit, cogitur esse minor.
65Ergo focos arasque deum sacra atque profana,
Quamvis ille ferox, sub iuga nostra dedit.
Denique si solers annales volvere priscos
Et studeas populi noscere facta tui,
Per quos ah casus, per quanta pericula cernes
70Ex humili hunc summum iam tetigisse gradum.
Nam qui olim armati bello impendente timebat
Empori promptas in sua damna manus,
Tyrrhenas inter nunc admirabilis urbes
Extat, et Etruscis quis neget esse caput?
75Et credemus adhuc tanta ad fastigia rerum
Venisse ut Calabro sit nova praeda duci,
Quin ultro iniusti contundet saeva tyranni
Arma? Pias causas numina sancta fovent.
Ergo agite et primis felicia castra movete
80Ominibus: vates omnia fausta canunt.
Et mihi Pierides iam prospera signa puellae
Ostendunt certa non caritura fide.
Iamque dies aderit cum Florentine fugatis
Hostibus exolves maxima vota deis.
85Tunc ego captivos longa procedere pompa
Aspiciam et vinctos post sua terga duces,
Victoresque sequi nostros; tum maxima sanctis
Ignibus et ture templa calere novo.
Spectatorque aderit populus plausuque frequenti
90Turba salutantum carmina festa canet.
Hunc ego, Paule, diem quamquam mihi vita iucunda est,
Natali potero praeposuisse meo.
Namque hinc Saturni consurgent aurea prisci
Saecula, florentis otia pacis erunt.
95Mos etenim Fesulo semper fuit ista leoni,
Victor ut in victis mitior usque foret;
Mos fuit adversos pro libertate tyrannos
Comprimere, at victis mollia iura dare.
Nam bellum semper nos hac ratione movemus,
100Ut pacem praeter nil voluisse putes.


7. eulogium in Carolum Arretinum

Ergo immaturo, nec te tua sancta iuvabit,
Carle, fides, nobis funere raptus abis?
Sed vos dum vestri celebramus funera vatis,
Dicite Pierides carmina pauca mihi;
5Dicite, sed tanto sint quae dicenda poetae,
Efficite ut nostro crescat in ore sonus.
Occidit heu Latiae lumen splendorque Camenae,
Carolus Etrusci gloria magna soli;
Carolus Aonio qui vos de monte vocabat,
10Viseret Etrusca vester ut antra chorus.
Ergo ut defunctum luxit Verona Catullum,
Utque tuum flevit Umbria, Nauta, rogum,
Lesbos ut Alcaeo simul et tibi, mascula Sappho,
Legitimas merito contulit inferias,
15Sic pia nunc doctum luget Florentia vatem
Et quaerit tumulo praemia digna suo.
At vos crudeles, o ferrea pectora, Parcae
Ante diem quid vos hunc rapuisse iuvat?
Non ego mortali immortalem sorte creatum
20Optabam aut cervi saecula longa seni,
Sed veteris ternos Saturni evincere cursus
Humana potuit conditione dari.
Hoc fas, hoc fuerat ius: sed nunc publica cura,
Heu, iacet in gelido corpus inane toro,
25Purpureaque toga clarus Phoebique corona
Iam subit obscurum non rediturus iter.
Lucida praecedunt longa funalia pompa
Et signa a multis tradita principibus.
Namque sua antistes tibi dat vexilla Latinus,
30Ex illo hoc magni pignus amoris habes.
Aureaque hinc Galli succedunt lilia regis,
Illinc Bebriaci signa superba ducis.
Quarta Fluentini sequitur crux rubra leonis,
Nam sunt haec populi munera magna tui.
35Nam quid ego Arreti, quod te patriaeque parentem
Quodque decus dicit, ultima dona loquar?
Ipsa tuum subeunt gymnasia nostra feretrum,
Doctaque turba pio fungitur officio.
Assunt quaterni quaterna e classe tribuni,
40Quique decem curant bella gerenda viri,
Assunt custodes magnae bis quattuor urbis,
Quosque magistratus longa referre mora est.
At vos in primis, Guelphae quibus inclita sectae
Est aquila in viridi facta dracone potens,
45Nec non Syllani populariter inde Quirites
Certatim celebrant triste ministerium.
Omnia supremo possunt quae tempore reddi,
Reddita sunt tumulo, docte poeta, tuo;
Nec tamen heu quisquam meritos impendere honores
50Sat putat. Huic vati quid satis esse potest?
Quis tenuit lacrimas? Quis non crudelia dixit
Astra? Quid in tota non fuit urbe dolens?
Sed quod praecipuum est, magni suspiria Cosmi
Et lacrimas tanto vidimus ire viro.
55Quin et vicinos dicunt gemuisse leones,
Et triviis fidos exululasse canes.
Ipsae per montes sacrataque flumina Nymphae
Solverunt moestas in sua colla comas;
Sed tamen ante alias pulcherrima sola sororum
60Ploravit natum Calliopea suum.
Hanc aderant circum Phoebus doctaeque sorores,
Frigida Parnasi quae iuga summa tenent,
Nec liquido ut quondam mulcebant aera cantu,
Nec cythara in manibus nec coma culta fuit.
65Squalebant atris in vestibus ipsaque laurus
Castalii frondes vidit abire suas.
Quin et Gorgonei quas eruit ungula monstri,
Bellorophonteae delituistis aquae.
Heu tunc fata pii damnans immitia nati
70Edidit hos questus Calliopea novos:
"Quod scelus admisit vel quo vos crimine Parcae
Laeserat? An tristis vos quoque livor habet?
Huic ego cum primae polleret flore iuventae
Versibus in lyricis aurea plectra dedi.
75His iuvenum curas et mobile pectus amantum
Lusit et aligeri regna superba dei.
His etiam laudes rectae et virtutis amorem,
Quem sequitur vera nobilitate decus.
At matura gravem multis ubi fecerat aetas
80Artibus et poterat carmen hiare novum,
Me duce Cirrhaei vatis deductus in antrum,
Silva quod horrenti laurea fronde tegit,
Hic tantum a Phoebo suscepit mente furoris,
Maeonius quantum ceperat ante senex.
85Sic igitur maiora sonans iam pectore pleno
Ausus sublimis spiritus alta loqui;
Ausus quod vatum pauci de stirpe priorum,
Ausus quod veteres vix potuere patres,
Ut quod Smyrnaeo cognoscunt carmine Grai,
90Hoc legerent Italo saecula nostra pede.
Spes hominum fallax, medio quae perfida cursu
Saepe cadens miseris irrita vota facit.
Nam quod iam multos frustra vigilaveris annos,
Cum minus heu credes, auferet una dies.
95I nunc, Cecropiis vigilanti pectore chartis
Insuda, ut veterum dogmata prisca legas,
Et nunc Socratici noscas praecepta Platonis,
Nunc quod Aristotelis pagina multa docet.
Tu mundi secreta paras atque abdita rerum
100Discere: quid coelum, quid mare, terra ferat,
Unde genus nostrum, vel quo plantaria surgant
Sidere, num cuncta haec ignis et humor alat,
Unde nives volitent, curque humida grando rigescat,
Qua vi de summo fulmina torta ruant,
105Quid natura petat, rectae quae munera vitae,
Et quae sint animi vera putanda bona.
Scilicet hoc memori divino pectore Carlus
Noctes atque dies advigilabat opus,
Artibus ut post haec vates suffultus honestis
110Moeonia posset digna referre tuba.
Iam Danaurm morbos Phoebique furentia tela
Dixerat et densis funera nigra rogis,
Pelidaeque animos et verba minantis Atridae
Quique bonus fuerat Nestora consiliis,
115Sacraque navigiis ad Chrysam vecta Pelasgis,
Redditaque irato pignora cara patri.
Tunc etenim culti torrentem sensimus oris
Qui foret et quantum surgeret ingenium,
Quantum divini spirarent corda furoris,
120Cresceret et quanto splendida lingua sono.
Heu iam felici Carlus turgentia vento
Ausus erat vasto credere vela mari,
Iam procul a terra scopulisque vadisque relictis
Currebat celeri per freta longa rate.
125Ecce autem, infandum, subito nil tale timenti
Mutavit faciem fors inimica suam.
Nam subito fluctu vastaque impulsa procella
Mersa est in mediis naufraga puppis aquis,
Quae si speratum tetigisset sospita portum
130Et pleno intrasset ostia tuta sinu,
Nullo Arnus tantum sese iactasset alumno,
Egregios quamvis viderit ante senes."
Talia moesta parens flebat, sed plura parentem
Non tulit infandus addere verba dolor,
135Pluraque dicturae rumpunt suspiria pectus
Et flendo mediis deficit in lacrimis.
Te Florentini gymnasia docta leonis,
Natorum ut luget turba relicta patrem,
Te rebus dubiis nunc publica cura Senatus
140Advigilans tanto cive carere dolet.
Intima tu magni noras praecordia Cosmi
Et quaecumque sacro pectore clausa tenet,
Nec comitem rebus dubiis te respuit unquam,
Consuleret populo cum bonus ille suo,
145Tu felix, tanti posses qui principis aures
Implere et tanto grata referre viro.
Namque tibi ingenium veloxque tenaxque reperti
Plurima quod posset condere mente fuit.
Adde tot egregias artes vitaeque magistrum
150Adde usum et longa multa notata die.
Legerat historias omnes et legerat omnes
Annales, priscum maxima facta virum.
Nemo quidem melius Romani aenigmata iuris
Solvit et ambiguis vincula caeca reis.
155Nam quid ego aeterno labentia sidera cursu
Aut referam certis cognita signa locis?
Te maris undisoni, te quae gerit omnia terrae
Mensorem certa novimus esse fide.
His te purpureis sublimem ad sidera pennis
160Docta per ora virum Carule fama levat,
Nec ventura tuas reticebunt saecula laudes,
Neve teget nomen qui tegit ossa lapis.
Dumque Fluentini vestigia magna leonis
Molibus ostendet Curia celsa suis,
165Dumque domos Medicum magnique palatia Cosmi
Suspiciet stupidis advena luminibus,
Usque tui de te dictabunt maxima cives,
Livida nec poterit lingua nocere tibi.
Elysios igitur lucos umbrasque beatas,
170Nam sic fata iubent, docte poeta, petes.
Illic quos genitor produxit in omnia Nilus,
Quique artes primum perdocuere bonas,
Quos genuit Persis, quos et Babylonia tellus,
Doctorum occurrent maxima turba tibi,
175Illic Cecropiae quot iam vidistis Athenae,
Et quisquis Latii claruit urbe Remi:
Sed tu Tyrrhenae gentis contentus honore
Etruscis cupies semper adesse tuis.
Sunt in secessu liquidi prope fluminis undam
180Quae rident herbis prata decora novis;
Quot natura tulit, tot habent haec prata colores
Pictaque diverso flore relucet humus.
Non illic Phrygiis suspensa theatra columnis
Nec sunt artifici plurima facta manu.
185Sponte sua variis consurgit mixta rosetis
Buxus nativis sedibus unus honor;
Desuper et platani castae Daphnaeaque laurus
Extendunt sacrum fronde virente nemus.
Flumen habet cycnos, at caetera turba volantum
190Permulcent liquidis ruris amoena modis.
Non illic rapidos accendit Sirius aestus,
Nec riget Arcturi sidere tristis hiems,
Sed levibus Zephyris et lenis flatibus aurae
Aeterno ridens tempore vernat ager.
195Hic Fesulae placuit sedem componere genti,
Huc veniens priscos dinumerabis avos.
Nam qui pulchra tuos cecinit, Proserpina, raptus,
Prima tenet vates primus in urbe sua.
Cui nec concedit qui terras sidera Manes,
200Quod stupeant omnes, evigilavit opus.
Hunc iuxta Gallam Tyrrheno carmine Lauram
Qui canit et Latio Punica bella pede.
Hic et Boccaci spectabis nobile nomen,
Qui pinxit varium doctus amoris opus.
205Nec Leonardus abest, tibi qui Florentia tantum,
Quantum Romanis Livius ipse dedit.
Enumerare mora est variis quos artibus olim
Edidit illustres lenibus Arnus aquis.
Hic te certa manet sedes vitaeque laborum
210Hic bene transactae praemia, Carle, feres.
At nos aeterni sint quae monimenta decoris
Addemus tumulo carmina nostra tuo:
Urbs tulit Arreti Carlum, Florentia lauro
Cinxit, at ingenium Calliopea dedit.
215Luserat hic lyricos; mox dum traducit Homerum,
Occidit heu patriae gloria magna suae.


7a. aliud epitaphium Caruli Arretini

Ampla tenent quicquid radiantis moenia mundi,
Non est humanae noscere mentis opus.
Et tamen haec Carlus norat; sed condere versu
Dum parat et nato Calliopea favet,
5Heu, ternae invidia motae vetuere sorores:
Sic cecidit nostri gloria quanta soli.


7b. aliud

Quid sumus heu miseri! Terras en sidera Manes
Qui norat, tenuis pulvis et umbra iacet.
At lauro non hunc cinxit Florentia Carlum,
Sed docuit, sacris quem pia turba colit.


8. epitaphium Dantis poetae

Norat qui terras, clari qui sidera mundi
Dixit et infernos tertia regna lacus:
Ille ego sum Dantes, Tusco me carmine vatem
Ornavit lauro pulcher Apollo sua.


9. aliud

Mantua Virgilium, Smyrnae mirantur Homerum,
Quippe decus Latiis hic venit, ille suis.
Nunc paribus celebret mater Florentia Dantem
Laudibus: Etruscae nam decus omne lyrae est.


10. epitaphium Francisci Petrarcae poetae

Quantum Pindarico vix debet Graecia plectro
Et quantum Latia vix tibi Flacce lyra,
Tantum Etrusca pio concessit Musa Petrarcae,
Quo celebri fama Laura pudica viret.


11. aliud

Cantasti patrio Tyrrhena poemata versu,
Cantasti Latio Punica bella pede:
Hinc te fronde sua Phoebus, Petrarca, coronat,
Hinc, vates, Fesula doctus in urbe vires.


12. de Sibylla

Bis quinas toto nosti, reor, orbe Sibyllas,
Quas inter palmam tu mihi iure dabis.
Namque ego venturum mundi in nova gaudia Christum
Cumano cecini vaticinata solo.


13. de Farinata Uberto

Guelpha meo, fateor, superavimus agmina ductu,
Sanguine cum rubris Arbia fluxit aquis;
Sed tamen ut priscas teneas, Florentia, sedes,
Sola Farinatae mens tibi magna dedit.


14. Tamyris Scytharum regina

Bis centena tuo, Tamyris, sub milite Cyrus
Massagetum vidit milia caesa iugis.
Sanguinis et cupidum, nato placitura sepulto,
Mersisti in pleno sanguinis utre caput.


15. ad Iohannem Salvettum de laudibus magni Cosmi

Quid tu me totiens, Salvetti, impellere tentas,
Ut referam grandi tristia bella pede?
Quid veterum pugnas regum clarosque triumphos,
Et quae sint terra, quae bene gesta mari?
5Nescis heu tenuis nostro ut de pectore surgat
Spiritus, ut surdum buccina nostra gemat?
Magnos magna decent Salvetti proelia vates;
Mi sat erit tenues ludere posse iocos,
Nequitiasque meae tenui describere Xandrae
10Carmine et insidias, magne Cupido, tuas.
Quod si Pierio quondam licuisset in antro
Percipere Aonii numina sancta chori,
Aut si me Phoebus tanto dignatus honore
Frondibus ornasset tempora nostra suis;
15Non ego magnanimi cantarem Caesaris arma,
Non ego Scipiadas, fulmina bina, duces,
Non celerem cursum properataque castra Neronis,
Hasdrubalis victrix cum tulit hasta caput;
Denique non Latiae quaecumque egere secures,
20Consulis imperio cedere regna gravi:
Sed Florentinae canerem primordia gentis,
Nobile Syllanum tempus in omne genus;
Syllanumque genus, Romana a stirpe colonos,
A patribus nunquam degenerasse suis.
25Ah, quos ista viros tellus tulit, et quibus olim
Viribus Etruscum nomen in astra tulit!
Quos magnus tantum Cosmus supereminet omnes,
Eoum quantum signa minora iubar:
Nostra igitur magnum cantabit pagina Cosmum,
30Inceptis gravibus tu modo Musa fave.
Musa fave coeptis: non hic fera monstra Gigantum,
Nec quicquid mendax Graecia finxit, inest.
Vera canam et verae referam virtutis honores,
Et quae sint Medica praemia digna domo.
35Testis erit populus, testis mihi, Cosme, senatus,
Urbe tua uno te clarius esse nihil.
Verum unde initium, quae prima aut ultima ponam?
Nos inopes rerum copia tanta facit.
Hinc patriae pietas, illinc prudentia, rebus
40Hinc se offert miseris, Cosme, benigna manus.
Nam qui te patriae non dicat iure parentem,
Hunc hominis pectus non habuisse putem.
Magnus erat Caesar, sed magnus Caesar in armis;
At tu Cosme tua maior in urbe toga es.
45Ille armis, patriam saevaque tyrannide pressit,
Te libertatis unica cura tenet;
Illum hostem vidit desertae Curia Romae,
Hostes e patria tu procul urbe fugas.
Egregia haec virtus magna et constantia civis,
50Humanis et quae rara sit ingeniis:
Quos opibus post te, quos et virtute relinquas,
Hos tibi consimiles, inclite Cosme, pati.
Nam qui magnarum rerum dum tractat habenas
Privati potuit civis habere modum,
55Hunc ego non homini, quamvis in cuncta modesto,
Sed similem superis esse putabo deis.
Heu maiora meis video me viribus urgent,
Nec sunt ista quidem carminis huius opus.
Hic ego, quo Phrygii dixisti facta parentis,
60Nunc Publi cuperem carmen habere tuum.
Nam cur sit Cosmus tali indignandus honore,
Aut mereat tantam cur magis ille tubam?
Aeneas Troiae flagrantia tecta reliquit
Et duce vix potuit carpere matre fugam;
65Bellorum at contra diversa incendia Cosmus
Civibus extinxit, portus et aura suis.
Nec victa Aeneam patrios ex urbe Penates
Atque viae comites eripuisse negem;
Sed magis est patria templis in sede dicatis
70Munera tanta piis exhibuisse sacris.
Hoc et Laurenti sublimibus alta columnis
Templa docent opibus facta superba tuis,
Templa docent Marci mira et testudine dives
Porticus et sacra fronde virente nemus,
75Et quae vicinus semper mirabitur Arnus,
Addita Christiferae plurima tecta Cruci.
Aeneam laudant humeros tardante senecta -
Quis neget esse pium? - supposuisse patri;
Sed quisquis vidit quo funere utrumque parentem
80Extulerit Cosmus, esse putabit idem.
Quod si ille Ascanium, spes esset ut altera Romae,
Edidit, unde domus Iulia nomen habet,
Hic geminam eduxit patriae duo lumina prolem,
Esset ut haec Medicum gloria magna domus.
85Quorum qui maior quantum, ah Florentia, nomen,
Dum redit e Venetis rettulit ille tibi!
Huic leo Tyrrhenus nec non et Gallicus anguis
Et belli et pacis ius simul omne dedit;
Nunc dignum tantae ferret qui pondera molis
90Exitus exacti foederis esse probat,
Sed quid ago, ah, demens? An grandi digna cothurno
Versibus exiguis ludere facta paro?
Di tibi dent alios, insignis Cosme, poetas,
Qui tua facta suis versibus aequiparent:
95Incautum nam me tantarum gloria rerum
Dum rapit, in medio deficit ore sonus.


16. ad Iacobum Azarolum | de laudibus magni Cosmi et domus Azarolae

Saepe meas supra vires me cogis, amice
Azarole, novis heroum in proelia surgam
Versibus et spretis elegis horrenda canoro
Bella sono referam. Vel si civilia malo
5Consilia et multa claros virtute togatos
Ad coelum meritis extollere laudibus oras,
Iacobe, magnanimi referamus ut inclita Cosmi
Facta, Sophocleo non dedignanda cothurno.
Quid faciam? Pudor est tibi si parere negabo:
10Sed nimium gracilis rauco de pectore surgit
Spiritus et primo desit mihi versus in ore.
At vos si quondam tanto me munere dignum,
Quae iuga Gorgonei fontis rorata liquore
Incolitis, Phoebo gratissima numina Musae
15Feceritis, si vestra mihi nemora alta patebunt,
Tunc ego non humilis ventura in saecula vates
Cantabo magnum sublimi carmine Cosmum.
Cosmum qui tanti mensuram nominis implet,
Cosmum Tyrrheni moderantem frena leonis.
20Cosmum qui Latios privatus transvolat omnes
Virtute atque opibus reges, ducibusque togatus
Praevalet in rebus dubiis. Nam pectore fido
Consilia expromit, quibus et Campana fugemus
Finibus Etruscis, Etrusco milite, castra,
25Et quibus ad Sanum revocentur stulta Lupai
Coepta, Fluentinam rumpentia saepe quietem.
Ergo an pace prius Cosmum miremur an armis,
Incertum: sed pace simul mirandus et armis,
Cosmus erit, Cosmo resonabit pagina. Sed tu
30Post magnum Cosmum venies mihi cura secunda,
Azarola domus, multis ditata trophaeis.
Nam tibi Cecropiae parent Tritonidis arces,
Tu regis anguigenas Mavortia moenia Thebas,
Tu quicquid veteres olim tenuere Pelasgi
35Imperio cohibes; tibi dives Apulia magni
Tutelam regni et summum mandavit honorem.
Adde et tot merita in patriam, tot maxima facta,
Adde et templa deum multo constructa decoro.
Verum praecipuos inter numerandus alumnos
40Angelus, egregia nulli virtute secundus,
Emicat. Hic duris rebus, mandante Senatu,
Eloquioque potens prudenti et pectore fretus
Gallorum nobis adiunxit foedere regem,
Gallica perque Alpes eduxit castra nivales;
45Castra tibi auxilio, fortuna urgente, futura,
Inclite Sfortiada. Gemino nam pressus ab hoste,
Partitis tantae turmis te opponere moli
Braccia nec poteras solitis impellere signa
Viribus. At postquam diversa e parte tumultus
50Gallorum adventu Taurinaque bella quierunt,
Tunc tua quid virtus invictaque dextera posset
Nobilis experta est amisso Brixia campo,
Et qui se infami vallo tutoque tenebant
Aggere Marcicolae turpi formidine capti.
55Bebriacis igitur sic venit terror ab armis,
Sic sua Tyrrheno crevit reverenda leoni
Maiestas, aequis sic conditionibus orta
Otia, quae nostri nolint turbare nepotes.
Atque olim memores placida dum pace fruentur
60Auctorem tanti noscant te muneris omnes,
Angele, sicque tuum vivat per saecula nomen.


17. ad Petrum Medicem de laudibus Poggi

Iam gelidum nigris subvecta per aera bigis
Nox maris occiduas prona subibat aquas,
Cum matutine Thetis statione relicta
Oceanum rutilo Lucifer exit equo.
5Hic mihi Castalii nemoris regina nitentes
Venit Apollinea fronde revincta comas.
Nulla tamen docto resonabant pollice fila,
Nec fuit in levi barbiton ulla manu,
Sed tamen ut moesto tristis dedit ore querelas
10Cognita mi voce est Calliopea sua;
Haec ita: "Proh vestri scelus atque infamia saecli,
Proh dolor, heu, Musis hiccine venit honos?
Hiccine venit honor Musis, quis semper Etrusca
Supremus fuerat hactenus urbe locus?
15Te propter Graios olim Florentia fontes
Et nemus et Clarii linquimus antra dei,
Nec piguit Fesulos montes nec claustra Mugelli
Neve Casentini visere saepe iuga.
Quin et aquas placidi nobis sacravimus Arni,
20Seque suo castus lavit in amne chorus,
Ut nobis celebres vates celebresque venirent
Rhetores et quicquid floret in historia.
Hinc Dantes terras et clari sidera coeli
Dixit et infernos tertia regna lacus;
25Hinc tu divino, Petrarca, incensus amore
Cantasti Laurae cygnea colla tuae.
Cantasti patrio Tyrrhena poemata versu,
Cantasti Latio Punica bella pede.
Nam quid Boccacci lusus, quid docta Colucci
30Dicta Salutati nunc numerare iuvat?
At nuper Tuscae dedimus duo lumina genti,
Quales rara solent saecula ferre viros.
Gesta Fluentinum descripserat alter et arma
Quaeque notanda domi quaeque notanda foris;
35Alter Cecropiis imbutus pectora chartis
Viribus ingenii subdidit artis opus.
Nemo magis dubiis potuit cognoscere rebus
Utile nec docto promptius ore loqui.
Ille etiam nostri nemoris pius incola fonte
40Cum biberet tota proluit ora sacro;
Hinc cecinit lyricos; mox dum traducit Homerum
Occidit heu patriae gloria magna suae.
His ego Daphnea populo plaudente corona
Ornavi propria tempora docta manu.
45Nam duce me quondam magni secreta palati
Mandarat tantis Curia vestra viris.
Sic olim vestram semper celebravimus urbem,
Dum meruit magnus praemia digna labor.
Nunc ne defunctis dignus successor abesset,
50Instructum egregia misimus arte virum.
Hunc nos irriguis Parnasi eduximus arvis,
Bellorophontei qua fluit unda feri,
Et dedimus gravibus dictis placidoque lepore
Edere grandiloquo verba soluta sono.
55Ergo quis docti divina volumina Poggi
Nesciat et libris cuncta referta suis?
Ah quam precipiti stultos conturbat avaros
Fulmine, quam veras imprimit ille notas,
Quamque asper retegit qui summa in pelle decori,
60Dum lateant, alacres in scelus omne ruunt.
Hic nihil esse docet miseris mortalibus usquam
Humana maius conditione malum.
Atque docet varios fluxus variosque reflexus
Fortunae et iussu cuncta movenda suo,
65Quamque sit infelix cuiusvis principis aula,
Ipsa licet veri nescia turba neget.
Et recte addubitat senibus ducenda sit uxor,
Cum multum teneat utraque causa mali.
At te nobilitas generoso pectore veris
70Laudibus a vulgo iam procul ipse canit.
Nec te praeteriit, rerum fortissime Caesar,
Nec te cui nomen Africa victa dedit.
Sed longum est monumenta viri si cuncta revolvam,
Nec praesentis opus temporis esse reor.
75Multa puer, iuvenis descripsit plura senexque
Plurima nec salibus nec gravitate carens.
Quam variis redimita novi sub sidere Tauri
Floribus in verno tempore ridet humus,
Tam varia in doctis resplendent lumina chartis,
80Tam varius signat splendida verba color,
Ut qui purpurea distinguit veste lapillos,
Quo referat multum discolor aura decus.
Quin etiam ut veterum erueret monimenta virorum
Nec sineret turpem tot bona ferre situm,
85Ausus barbaricos populos penitusque reposta
Poscere Lingonicis oppida celsa iugis.
Illius ergo manu nobis, doctissime rhetor,
Integer in Latium, Quintiliane, redis;
Illius atque manu divina poemata Sili
90Italicis redeunt usque legenda suis.
Et ne nos lateat variorum cultus agrorum,
Ipse Columellae grande reportat opus,
Et te Lucreti longo post tempore tandem
Civibus et patriae reddit habere tuae.
95Tartareis potuit fratrem revocare tenebris
Alterna Pollux dum statione movet,
Coniugis at rursus nigras subitura lacunas
Euridice sequitur fila canora sui,
Poggius at sospes nigra e caligine tantos
100Ducit ubi aeternum lux sit aperta viros.
Rhetora, philosophum, vatem, doctumque colonum
Merserat in nigra barbara nocte manus:
Poggius hos vita potuit donare secunda,
Dum mira turpi liberat arte situ.
105Nec satis est ex se quod scripsit quodque vetusta
Eruit e tenebris multa labore suo;
Verum etiam Graios nostro sermone libellos
Vertit in antiqua nobilis historia.
Et nunc, o mores, o tempora, debitus illi -
110Ferre quis hoc poterit? - eripietur honos.
Ah tantum vobis licuit, civilia iura,
Pieridum casta pellere sede chorum:
Formula quae vobis, quae competit actio summum
Per scelus audaces inseruisse manus?
115Non ego Tyrrhena posco vos pellier urbe,
Nec sua causidicis praemia digna nego.
Auro cingantur nitido semperque superbos
Ingenti titulos ambitione gerant,
Et pretio ingenti sanctarum aenigmata legum
120Arbitrio veniant discutienda suo;
Denique si fas est inter mortalia regnent,
Illorumque brevis cuncta libellus agat.
A nobis tantum, si qua est reverentia divos
Quae colat, a nobis iam cohibete manus.
125Nam quae vobiscum nobis commertia, quave
Consimilis vitae mos ratione fuit?
Nos neque clamores sequimur nec praemia voci
Poscimus et casta nil nisi serta iuvant;
Vos inter strepitus fas est turbamque sonantem
130Spargere clamoso iurgia multa foro,
Insanasque sequi lites rabidoque tumultu
Venali tristes voce citare reos.
Sed quid ego haec frustra, cum iam civilia iura
Per fraudem posito ius sibi iure parent?
135Et poterit Medices veteres oblitus amores
Oblitusque mei talia facta pati?
Non poterit, neque enim Latiis est alter in oris,
Reddere pro meritis qui magis aequa velit.
Quin et Musarum sacro perculsus amore
140Et noctes studiis invigilatque dies.
Rhetores hinc omnes novit sanctosque poetas
Et veterum callet dogmata prisca patrum;
Hinc etiam doctus doctis indulget amice
Atque inopes opibus consilioque fovet.
145Nec Maecenatis fuerat clementia maior,
Communis vatum cui dedit astra favor.
Ergo huius gremio nostrum nomenque decusque
Ponimus: hic nobis rite patronus erit.
Hic etenim fessas e tempestate Camenas
150In tutos referet restituetque sinus;
Hoc duce nostra pio sedes reddetur alumno,
Et stabunt doctis praemia digna viris.
Nec tamen immemores dicet nos muneris ille,
Nec veniet merito gratia parva suo.
155Nam surget quandoque meo de fonte poeta,
Qui magnum Petri nomen in astra ferat.
Qui referat magnumque Petrum Cosmumque parentem,
Egregium patriae lumen utrumque suae.
Ille modo niveo reddat sua flumina cygno,
160Impleat et liquida voce canorus aquas.
Flumina reddantur cygnis, quae limpida quondam
Bellorophonteos sint aditura lacus.
Qui nisi praeduros adamantas pectore gestet,
Solerti favos reddere nolit api?
165Reddite iam dulces apibus, iam reddite favos:
Hinc vobis posthac plurima mella fluent."
Haec et plura mihi: sed quis meminisse deorum
Cuncta queat? maesto Musa locuta sono est.
Mox sua dum celeri vertit vestigia passu:
170"Cuncta - ait - haec Medici dixeris atque vale.
Cuncta!" Ait atque abiens, nequid sibi triste videret,
Conspectum fugit, Curia Tusca, tuum.


18. eulogium in Cosmum puerum magni Cosmi nepotem

Me precor, ingenti subeunt dum funera luctu,
Aspice, seu civis seu peregrinus eris:
Sic hominum vanas poteris cognoscere curas
Et solidum humanis rebus adesse nihil.
5Nosces fallacis quot luserit aura sereni,
Quam fugiat celeri spes moritura pede;
Haec te fortunae contemnere laeta monebunt,
Cum refluat lubricis mobilis illa rotis.
Nam mihi quid nomen generis, quid profuit aetas,
10Quid Medicum cunctis inclita fama locis,
Quid mihi divitiae ingentes virtusve parentum,
Quid teneris annis pectus habere senis?
Vera loquar: pueri tu ne contempseris umbram,
Libera quae coelo iam leviore volat;
15Carcere nam caeco Manes vinclisque soluti
Mortalis terrae cernere vera queunt.
Cum me praecipiti periturum funere Clotho
In lucem tristi conditione daret:
"I breve per spatium - dixit - puer! At breve vitae
20Hoc spatium longi temporis instar erit.
Namque capax rerum mens et prudentia velox,
Qualia iam magni dant mihi signa viri;
Tu curas tenero gestabis corde viriles,
Oreque lactenti grandia verba fluent.
25Adde bonae stimulos artis, primordia magni
Ingenii, et gravibus linguaque culta sonis.
Nec quisquam, Lydos Fesula de gente Quirites
Impellet de se credere tanta puer,
Ullo nec tantum Florentia mater alumno
30Confidet nomen tollere in astra suum.
Sed spes decipiet miseram surdisque deorum
Auribus in cassum tot pia vota cadent.
Nam tibi iam Lachesis, paene ipso in limine vitae,
Truncabit celeri fila refracta manu.
35Sed vos o miseri tantum sperare parentes
Quid iuvat? An gravior luctus ut inde premat?
Discite iam, pridem quid vobis fata minentur,
Nam praevisa minus fata nocere solent.
Fata domum Medicam cunctis celebrarier oris
40Et caput esse suis civibus usque dabunt;
Sed nimium nimiumque potens foret illa, senectae
Si suus aspiceret tempora longa nepos.
Non tamen hinc ibit Stygias inglorius umbras;
Nam desiderii stant monumenta sui.
45Ah quantos gemitus imo de pectore tollent
Syllanidae, tota quantus in urbe dolor!
Te matres, te, parve, viri iuvenesque senesque
Flebunt, te maesti, Curia sancta, patres.
Nec tantum Archemori fatum morsusque draconis
50Argivum Nemeae flevit ab amne cohors,
Romula nec tantum puerili in corpore letum
Marcelli tellus luctibus ingemuit.
Iam videor strepitus audire et rauca querentum
Murmura confusis evolitare sonis,
55Stiparique vias video et Laurentia templa
Turgidaque e lacrimis lumina cuncta piis.
Ergo ibis quo fata trahunt; sed qui tua condet
Parvus membra ferat disticha nostra lapis:
Hic Cosmus puer est, cui si via longa fuisset,
60Cosmi virtutes aequiparasset avi."
Dixerat haec Clotho mihi iam sub liminis oras
Venturo: pariunt nunc sua verba fidem.
Namque duos primo lustro vix addidit annos,
Bisque etiam nonos invida parca dies,
65Et procul ah, dulcis distractus pectore matris
Pocula Letheo gurgite nigra bibam.
Iamque per Elysios veniens novus incola lucos
Mirabor Manes per sua prata pios.
Tu tamen o nobis genitor iustissima cura
70Aspera fortunae vulnera disce pati.
Et tua si flatu nunquam intumuere secundo
Pectora tam multis sollicitata bonis,
Disce animum duris fortem quoque sumere rebus,
Nunc ne succumbat mens generosa malo.
75Nam vir tunc fueris, sortem si invictus utramque
Sic tuleris, medio ne moveare gradu,
Cum praeter culpam - stulti licet usque repugnent -
Nil sit quod sapiens non tollerare velit.
Quin etiam multi tranquillo pectore caros
80Arsuris natos imposuere rogis.
Aemilii nota est fors invidiosa triumphi,
Perdita per septem pignora bina dies;
Et nati funus memorant spectasse Catonem,
Prospera qua sapiens cernere fronte solet.
85At qualem natum, sella cui Roma curuli
Diceret ut praetor civica iura dedit.
Et Fabius nati primos quem sumere fasces
Viderat arenti lumine fata tulit,
Nec te Tarpeios postes Pulville tenentem
90Tristibus infregit invida fama sonis.
Sed nec Anaxagoras duxit nimis esse dolendum
Mortali genitum conditione mori.
Facta virum memoro: fortis sed femina magnos
Aequarat nati morte Lacaena viros.
95Audiit ob patriam certantem vulnere crudo
In pugna natum procubuisse parens;
Tunc nec maternos conata est edere planctus
Nec per colla vagis exululare comis,
Sed: Genui, dixit, Spartam qui fortiter armis
100Dum tegit in vulnus fataque certa ruat.
O vox in cunctis celebranda annalibus et quae
Legibus exurgat digna, Lycurge, tuis!
Non ego Socraticis volvam licet omnia chartis
His verbis quicquam grandius inveniam.
105At tu qui magnas populi florentis habenas
Cum fratre egregio cumque parente tenes,
Unius in pueri succumbes morte, nec illis
Te similem quos nunc diximus esse voles?
Immo voles nec te, quem facta domestica possunt
110Erigere, a patribus degenerare decet.
Quin coeli numen tibi quo tua damna leventur
Progeniem fato iam meliore dabit.
Vive igitur nostrique memor, sed luctus abesto
Et te mortalem progenuisse puta!
115Hoc age, sic nostrae demptum quod stamine vitae est
Adiungat pensis Parca secunda tuis,
Sic superes felix grandaevi Nestoris annos
Et videas hominum saecula terna senex.


19. ad Guidonem Guiduccium

Lusimus ardentes teneris haec Guido sub annis,
Ut canerem nostrae lumina sancta deae,
Ut canerem Xandram cuius tantum uror ab igne,
Quantum Sicaniis non furit Aetna iugis.
5Interdum nostri sic Maecenatis honores
Strinximus ut gracili qui canit alta pede.
At mea si Petro commendent carmina divae,
Quae iuga Permessi fluminis alta tenent,
Prima haec Pierides Medici si grata reponant
10Ut sibi non penitus displicuisse putem,
Auspicio tanto laetus maiore per altum
Aethera conabor carmine ferre virum.
Namque dabit magnas tanta haec fiducia vires,
Ut referam grandi grandia verba lyra,
15Inter et heroas Saturni tempore natos
Tentabo nomen inseruisse suum.
Nam Syllae aspicient hoe consultore Quirites
Aurea Dictaei saecla redire senis,
Icario aspicient geminas sub sidere lances
20Erigonem iusto pondere ferre pares.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: