previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hymnus post cibum


Pastis visceribus ciboque sumpto,
quem lex corporis inbecilla poscit,
laudem lingua Deo Patri rependat,
Patri, qui Cherubin sedile sacrum
5nec non et Seraphin suum supremo
subnixus solio tenet regitque.
hic est quem Sabaoth Deum vocamus,
expers principii carensque fine,
rerum conditor et repertor orbis,
10fons vitae liquida fluens ab arce,
infusor fidei, sator pudoris,
mortis perdomitor, salutis auctor.
omnes quod sumus aut vigemus, inde est.
regnat Spiritus ille sempiternus
15a Christo simul et Parente missus.
intrat pectora candidus pudica,
quae templi vice consecrata rident
postquam conbiberint Deum medullis.
sed si quid vitii dolive nasci
20inter viscera iam dicata sensit,
ceu spurcum refugit celer sacellum.
taetrum flagrat enim vapore crasso
horror conscius aestuante culpa,
offensumque bonum niger repellit.
25nec solus pudor innocensve votum
templum constituunt perenne Christo
in cordis medii sinu ac recessu,
sed ne crapula ferveat cavendum est,
quae sedem fidei cibis refertam
30usque ad congeriem coartet intus. [p. 34]
parcis victibus expedita corda
infusum melius Deum receptant;
hic pastus .animae est saporque verus.
sed nos tu gemino fovens paratu
35artus atque animas utroque pastu
confirmas, Pater, ac vigore conples.
sic olim tua praecluens potestas
inter raucisonos situm leones
inlapsis dapibus virum refovit.
40illum fusile numen execrantem
et curvare caput sub expolita
aeris materia nefas putantem
plebs dirae Babylonis ac tyrannus
morti subdiderant, feris dicarant
45saevis protinus haustibus vorandum.
o semper pietas fidesque tuta!
lambunt indomiti virum leones,
intactumque Dei tremunt alumnum.
adstant comminus et iubas reponunt,
50mansuescit rabies, fameque blanda
praedam rictibus ambit incruentis.
sed cum tenderet ad superna palmas
expertumque sibi Deum rogaret
clausus iugiter indigensque victus,
55iussus nuntius advolare terris,
qui pastum famulo daret probato,
raptim desilit obsequente mundo.
cernit forte procul dapes inemptas,
quas messoribus Ambacum 1 propheta
60agresti bonus exhibebat arte.
huius caesarie manu prehensa,
plenis, sicut erat, gravem canistris [p. 36]
suspensum rapit et vehit per auras.
tum raptus simul ipse prandiumque
65sensim labitur in lacum leonum,
et quas tunc epulas gerebat offert.
sumas laetusaitlibensque carpas,
quae summus Pater angelusque Christi
mittunt liba tibi sub hoc periclo.’
70his sumptis Danielus excitavit
in caelum faciem, ciboque fortis
amenreddidit, ‘alleluiadixit.
sic nos muneribus tuis refecti,
largitor Deus omnium bonorum,
75grates reddimus et sacramus hymnos.
tu nos tristifico velut tyranno
mundi scilicet inpotentis actu
conclusos regis et feram repellis,
quae circumfremit ac vorare temptat,
80nsanos acuens furore dentes,
cur te, summe Deus, precemur unum.
vexamur, premimur, malis rotamur;
oderunt, lacerant, trahunt, lacessunt;
iuncta est suppliciis fides iniquis.
85nec defit tamen anxiis medella;
nam languente truci leonis ira
inlapsae superingeruntur escae.
quas si quis sitienter hauriendo,
non gustu tenui sed ore pleno,
90internis velit inplicare venis,
hic sancto satiatus ex propheta
iustorum capiet cibos virorum,
qui fructum Domino metunt perenni.
nil est dulcius ac magis saporum,
95nil quod plus hominem iuvare possit,
quam vatis pia praecinentis orsa. [p. 38]
his sumptis licet insolens potestas
pravum iudicet inrogetque mortem,
inpasti licet inruant leones,
100nos semper Dominum Patrem fatentes
in te, Christe Deus, loquemur unum,
constanterque tuam crucem feremus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: