previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat, ipse ceteris praeerat. [2] Sed non eadem mens omnibus barbaris fuit: armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt. Quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui. [3] At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit. [4] Namque hostis in silviset erant forte campo iunctaearmatum [p. 252] militem condidit paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret. [5] Itaque inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur: quem praetergressum silvam, qui in ea consederant, [6] ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt. Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit. Et Massagetae quidem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt: quorum clade totius regionis finita defectio est. [7] Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit. Ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit. [8] Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur. [9] Scythae petebant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur: ipsum regum quoque regem venturum ad eum pollicebantur. [10] Utraque legatione benigne audita Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit: quibus adiunctis in regionem, quae appellatur Bazaira, pervenit. [11] Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clusi. [12] Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perenuium aquarum fontibus amoenas: muris nemora cinguntur turresque habent venantium [p. 253] receptacula. [13] Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat, cum Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit. [14] Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere ferae coeperat: quo rex repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse. [15] Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus, sed laevo humero usque ad ossa lacerato ad ultimum periculi pervenerat. [16] Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est, fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit. [17] Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra ) diximus, ortam esse crediderim. [18] Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes venaretur aut sine delectis principum atque amicorum. [19] Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est. Inde Maracanda redi tum est: acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito. [20] Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit et Rhosacis manum [p. 254] capiti regis inminentem gladio amputavit, vetus Philippi miles multisque bellicis operibus clarus. [21] Et Larnice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit. [22] Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri bus, qui sentiebant vera memorari. [23] Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam. [24] Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orla debilitatum vulnere, quod in ea consternation e acceperat, iacuisse, non alia re quam simulatione mortis tutiorem: se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum sua manu occisos. [25] Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, invitum filio debentem salutem sol suam. Atque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes: [26] nec adfuisse usquam Philippum. Laude dignos esse, non qui Samotbracum initia viserent, [27] cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos, qui magnitudine rerum fidem antecessissent. Haec et bis similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus erant, [p. 255] maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant, [28] cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege, [29] quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent. [30] Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens. [31] Hinc inter iuniores senesque orta contentio est. Et rex, velut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat. [32] Ceterum cum animo videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eo remittente magis exasperabatur. [33] Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam Thesbarum praeferebat excidio non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus. [34] Ad ultimum: ‘Si moriendum,’ inquit, ‘est pro te, Clitus est primus: at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui memoriae inludunt. [35] Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias, praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae [p. 256] ad me pertinent, transeo. [36] Philippi milites sporn is, oblitus, nisi hic Atarrhias senex iuniores pugnam detrectantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnasum haesuros fuisse. [37] Quomodo igitur Asiam totam cum istis iunioribus subegisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in viros incidisse, [38] te in feminas.’ Nihil ex omnibus inconsulte аc temere iactis regem magis moverat quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen repressit, contentus iussisse, ut convivio excederet. [39] Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso datam: [40] hoc enim superbe saepe iactasse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, [41] iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur abducere. Clitus cum abstraheretur, ad pristinam vinolentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat. [42] Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat. [43] Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. [44] Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. [45] Alexander rapta lancea ex manibus [p. 257] armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur. [46] Medium conplexi et obluctari perseverantem morabantur, Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant: [47] ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet. [48] Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det: omnia postero die iustius executurum. [49] Sed clausae erant aures obstrepente ira: itaque inpotens animi procurrit in regiae vestibulum et vigili excubanti hasta ablata constitit in aditu, quo necesse erat his, qui simul cenaverant, egredi. [50] Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat: cum rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas. [51] Et ille iam non suae, sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire respondit. [52] Haec dicentis latus hasta transfixit morientisque sanguine adspersus: ‘I nunc,’ inquit, ‘ad Philippum et Parmenionem et Attalum.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: