LXIV
Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
Et non decernis, Laure, quid esse velis,
Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas
Et fuerat serum iam tibi desinere.
5Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
Si quid habes animi, si quid in arte vales.
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
Ipse potest fieri Marsua causidicus.
Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
10Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.