previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Seminarium 1 oliveto praeparetur caelo libero, terreno 2 modice valido et succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto; id genus fere terrae nigrae est. Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4 [2] fermentari sinito; tum ramos 1novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis 2arboribus adimito, et quam recentissimas 3taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua 4serra praeciderit, laedas. Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleae superpositae [3] secentur. Taleae 5deinde sesquipedales serra 6praecidantur, atque earum plagae utraque parte falce leventur, et rubrica 7notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine caelum spectans deponatur. Nam 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 [p. 76] si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius 19convaluerit, sterilis in perpetuum erit.20Sed oportebit talearum 21capita et imas partes mixto fimo cum cinere oblinire,22et ita totas eas immergere,23 [4] ut putris terra digitis quattuor alte superveniat. Sed binis indicibus ex utraque parte muniantur: hi sunt de qualibet arbore 24brevi 25spatio iuxta eas positi, et inter se vinculo connexi, ne facile singuli deiciantur. Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositae26taleae 27non laedantur. [5] Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda 28simili ratione disponere: sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis 29seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium [6] convenit. Quarto anno ex duobus30ramis infirmior amputandus est. Sic excultae quinquennio arbusculae habiles31translationi sunt. Plantae autem 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 [p. 78] in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis [7] verno tempore, paulo antequam germinent. Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,45stramentis 46atque virgis iniectis 47incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruina48facere debuerat. Spatium intermedium esse debet 49pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum 50et vicenum51pedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur. [8] Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam explantes arbusculam solo,52rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat,53deponatur. Deinde 54arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur. Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x 55modicos surculos 56virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,57quae eximitur,58applicare, et viminibus ita 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 [p. 80] innectere,ut constricta terra73velut inclusa teneatur. [9] Tum subruta parte ima leviter pilam 74commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur,75oportebit solum scrobis confodere 76bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,77et ita seminibus substernere, et si 78consistet 79in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam 80demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid [10] stercoris interponendum. Quod si cum sua terra plantam 81transferre 82non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque 83et cinere oblitis,84in 85scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est,86qui bracchii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat: laetius enim frondet. Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior 87truncus constituetur, ut sit 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 [p. 82] [11] innoxius ab iniuria pecorum. Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae.103Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovis104excedat; deinde arando ne 105coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire 106caveis. Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. 107 [12] Cum subiectus ager consitus non est, arbor 108coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert.109Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne [13] per rimas sol ad radices arborum 110penetret. Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo 111sit, incilia 112excitentur, quae ad codicem deducant aquam. Omnis deinde soboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro- 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 [p. 84] [14] posui, si 123tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacient124singulis stercoris caprini sex librae, vel 125stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congius126sufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.127Amurca minus 128valentibus infundenda est. Nam 129per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur. [15] Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam 130raseris,131nec fructum nec laetam frondem 132olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare 133fructum; qui stercoret, exorare; qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur. [16] Solent etiam quamvis laetae arbores fructum non afferre. Eas terebrari gallica terebra convenit, atque ita in foramen 134viridem taleam 135oleastri arcte immitti.136Sic velut inita arbor fecundo semine 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 [p. 86] fertilior extat. Sed 151haec ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina 152vetere, cuius utriusque modus servatur.153Nam maximae arbori, ut tantundem aquae misceatur,154urna abunde erit. Solent etiam vitio soli 155fructum [17] oleae negare.156Cui rei sic medebimur. Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus: sed minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. Non nunquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. Ac de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio 157pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.

1

2

3

4

5

6

7

8 seminario SAac.

9 modo SAac.

10 aditus a: traditus SAc.

11 ater SAac: post ater add. inferetur SAa: infrecturi c.

12 ramos ac: ramus SA.

13 feracissimos SAac.

14 recentissimos c: recentissimo SAa.

15 -que SAac.

16 tali SAac.

17 terra SAac.

18 rubrica c: lubrica SAa.

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32 validis SAac.

33 esse SAac.

34 palorum SAac.

35 oblinire ac: oblinere SA.

36 immergere scripsi: inmediri SAc: inmederi a: immergerei Schneider.

37 arbore a: arbores SAc.

38 brevi ac: breve SA.

39 deposita SAac.

40 et alere Sac: et alaerit A.

41 et chorda scripsi: cordo SAac.

42 singuli SAac.

43 duabus SAa: duobus c.

44 stabiles SAac.

45

46

47

48

49

50

51

52

53

54

55

56

57

58

59 deponantur arbores a: deponatur arbore SAc.

60 stramentio Pontedera: sistam rectis c: sustam rectius A: si tam rectis a.

61 atque virgis inseetis S: om Aac.

62 pruina a: ruina SAc.

63 spatium intermedium esse debet pingui Pontedera: spatia ut vitis me debent pingui S: spatium ut as me deberit pingui A: spatium minime debebit pingiu a: spatia vitis erit pungui c.

64 quidam SAa; -em c.

65 vicenum Ursinus: vicesimum SA: vigesimum ac.

66 plantam pars arbuscula sole SAac.

67 et id SAac.

68 post deinde add. ut SAa: aut c.

69 solvatur SAac.

70 modico surculos SAac.

71 pilae quae scripsi: pila qua S: pila quae Aac.

72 eximitur c: eximuntur SAa.

73

74

75

76

77

78

79

80

81

82

83

84

85

86

87

88 constrictae terrae SAac

89 pilam SAac.

90 deponantur SAac.

91 confodere scripsi: copia fodere SAac.

92 mittere SAac.

93 si a: sic SAc.

94 constet SAac.

95 nusquam SAa: nunquam c.

96 plantam SAac.

97 transferre om. SAac.

98 caenoque S: cinoque A: acinoque ac.

99 obrutis SAac.

100 in om. SAac.

101 truncus autem aptior translationi est Gesner: truncos gratus autem maturis SAac.

102 depressior codex Goesianus.

103

104

105

106

107

108

109

110

111

112

113 tangeri de SA: tangi debeat a: tangi de hac c.

114 bovis Gesner: scrobis SAac.

115 ne post arando om. SAac.

116 circumvenire SAac.

117 eberat S: deberat Aa: debeat c.

118 arbori SAac.

119 ita sic—adfert om. Sa.

120 arborem SA: arborum ac.

121 clivoso SAa.

122 incilia S: incilicia Aac.

123

124

125

126

127

128

129

130

131

132

133

134

135

136

137 si om. SAac.

138 satisfaciant edd.: satis servari S: satis servaveri A: satis servaveris a: satis servaverimus c.

139 vel add. Schneider.

140 insulsae congius Schneider: in singulis condivis SAc: in singulis congiis a.

141 calefacit SAac.

142 minus ex Palladio add. Schneider.

143 Post nam add. eius SAac.

144 eam scripsi: ea SAac.

145 reseris SA: resccaveris ac.

146 laeta fronde SAac.

147 rigare SAac.

148 formem SAac.

149 viridam talem SA: viridem talem ac.

150 partem dimitti Aac: parte dimitti S.

151

152

153

154

155

156

157

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: