previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura XI


Atticus exinde si cenat, lautus habetur,
si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno
excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis
convictus, thermae, stationes, omne theatrum
5de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra
sufficiunt galeae dumque ardent1 sanguine, fertur
non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
scripturas leges et regia verba lanistae.
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
10creditor introitum solet expectare macelli,
et quibus in solo vivendi causa palato est.
egregius cenat meliusque miserrimus horum
et cito casurus iam perlucente ruina,
interea gustus elementa per omnia quaerunt
15numquam animo pretiis opstantibus; interius si
adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
ergo haut difficile est perituram arcessere summam
lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
et quadringentis nummis condire gulosum
20fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
sumit2, et a censu famam trahit. Illum ego iure
despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
25omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
ignoret quantum ferrata distet ab arca
sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
figendum et memori tractandum pectore, sive
coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
30esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
ancipitem seu tu magno discrimine causam
protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
35noscenda est mensura sui spectandaque rebus
in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
in loculis. quis enim te deficiente crumina
et crescente gula manet exitus, aere paterno
40ac rebus mersis in ventrem faenoris atque
argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
talibus a dominis post cuncta novissimus exit
anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
non praematuri cineres nec funus acerbum
45luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.
Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
et coram dominis consumitur; inde ubi paulum
nescio quid superest et pallet faenoris auctor,
qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt,
50cedere namque foro iam non est deterius quam
Esquilias a ferventi migrare Subura;
ille dolor solus patriam fugientibus, illa
maestitia est, caruisse anno circensibus uno:
sanguinis in facie non haeret gutta, morantur
55pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu,
Persice, non praestem vitae tibi3 moribus et re,
si laudem siliquas occultus ganeo, pultes
coram aliis dictem puero, sed in aure placentas,
60nam cum sis conviva mihi promissus, habebis
Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo
hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
alter aquis, alter flammis ad sidera missus,
fercula nunc audi nullis ornata macellis.
65de Tiburtino veniet pinguissimus agro
haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
necdum ausus virgas humilis mordere salicti,
qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani
asparagi, posito quos legit vilica fuso;
70grandia praeterea tortoque calentia faeno
ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae
parte anni quales fuerant in vitibus uvae,
Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
aemula Picenis et odoris mala recentis
75nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
autumnum et crudi posuere pericula suci.
Haec olim nostri iam luxuriosa senatus
cena fuit; Curius parvo quae legerat horto
ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
80squalidus in magna fastidit compede fossor,
qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
sicci terga suis rara pendentia crate
moris erat quondam festis servare diebus
et natalicium cognatis ponere lardum
85accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
castrorum imperiis et dictatoris honore
functus ad has epulas solito maturius ibat,
erectum domito referens a monte ligonem.
90cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
et Scauros et Fabricium, rigidique4 severos
censoris mores etiam collega timeret,
nemo inter curas et seria duxit habendum,
qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
95clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
vile coronati eaput ostendebat aselli,
ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
100Tunc rudis et Graias mirari nescius artes
urbibus eversis praedarum in parte reperta
magnorum artificum frangebat pocula miles,
ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
105imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
ac nudam effigiem clipeo5 venientis et hasta
pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
ponebant igitur Tusco farrata catino:
argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
110omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
templorum quoque maiestas praesentior, et vox
nocte fere media mediamque audita per urbem
litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
officium vatis pergentibus, his monuit nos,
115hanc rebus Latiis curam praestare solebat
fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
120at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
125et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
et quos deposuit Nabataeo belua saltu
iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
130convivam caveo, qui me sibi comparat et res
despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
materia, quin ipsa manubria cultellorum
ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
135rancidula aut ideo peior gallina secatur.
sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem
sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
140et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
145plebeios calices et paucis assibus emptos
porriget incultus puer atque a frigore tutus.
non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus
quisquam erit et magno6: cum posces, posce latine.
idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
150atque hodie tantum propter convivia pexi.
pastoris duri hic est filius, ille bubulci;
suspirat longo non visam tempore matrem,
et casulum et notos tristis desiderat haedos,
ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
155quales esse decet quos ardens purpura vestit,
nec pupillares defert in balnea raucus
testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
160a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
Forsitan expectes ut Gaditana canoro
incipiant prurire choro plausuque probatae
ad terram tremulo descendant clune puellae;
165spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
inritamentum veneris languentis et acres
divitis urticae; maior tamen ista voluptas
alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
170auribus atque oculis concepta urina movetur.
non capit has nugas humilis domus, audiat ille
testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
vocibus obscaenis omnique libidinis arte,
175qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis,
turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur,
nostra dabunt alios hodie convivia ludos,
180conditor Iliados cantabitur atque Maronis
altisoni dubiam facientia carmina palmam,
quid refert, tales versus qua voce legantur?
Sed nunc dilatis averte negotia cutis
et gratam requiem dona tibi, quando licebit
185per totum cessare diem. non faenoris ulla
mentio nec, prima si luce egressa reverti
nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor
umida suspectis referens multicia rugis
vexatasque comas et vultum auremque calentem.
190protinus ante meum quidquid dolet exue limen,
pone domum et servos et quidquid frangitur illis
aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.
Interea Megalesiacae spectacula mappae
Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho
195praeda caballorum praetor sedet, ac mihi pace
inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,
totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
percutit, eventum viridis quo colligo panni.
nam si deficeret, maestam attonitamque videres
200hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis
consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax
sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:
nostra bibat vernum contracta cuticula solem
effugiatque togam, iam nunc in balnea salva
205fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus
continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
magna: voluptates commendat rarior usus.

1 ardenti PΨ: ardens U: ardent conjectures Rigalt.

2 sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman

3 tibi is added by Büch.: P has a blank.

4 rigidique Ψ, Housman: postremo P Büch.

5 Housman inserts in before clipeo.

6 quisquam erit et magno ALOT: quisquam erit in magno PSFGU: qui steterit magno conjectures Housman: in magno si posces Büch. (1893) Owen; id magnum Büch. (1910).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: