Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non
multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chattorum quondam populus et seditione domestica in eas sedes
[2]
transgressus in quibus pars Romani imperii fierent. manet
honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis contemnuntur nec publicanus atterit; exempti oneribus et
collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut
[3]
tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio
et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi
Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii
reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso
adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.
[4]
Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam
trans Rhenum Danubiumque consederint, eos qui Decumates
agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia
audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite
acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae
habentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.