previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[1a] Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umeri et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis: siquidem ea minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti uel superiori uel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transuersa; peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt. [1b] Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur; idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si uero non aduersa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit breuius et [1c] musculi eius tument.—Ergo si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nerui musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum ueniunt, nisi illos per uim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose uis neruis adhibetur: nam distentio neruorum uel cancer sequitur, uel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque si antea reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit: ualentius membrum duobus eget, qui in diuersa contendant. Si firmiores nerui sunt, ut in uiris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus euenit, habenis quoque uel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diuersa ducenda sunt. [1e] Vbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri [parti] aequatum. * inuoluendum duplicibus triplicibusue pannis et in uino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere uero fasceis sex opus est. Prima breuissima adhibenda, quae circa fracturam ter uoluta, sursum uersum feratur et quasi in cocleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire. Altera dimidio longior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori aduersa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reuersa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem uino et oleo madens. [1g] Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori aduersa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore finiantur. Atque satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est: articulum autem quam minime uincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est. [1h] Deligatum uero membrum in diem tertium continendum est; eaque uinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa uisa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est; iterumque quinto die resoluendum est, et sex fasceis inuoluendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotienscumque autem soluitur membrum, calida aqua fouendum. [1i] Sed si iuxta articulum fractura est, †die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt; [1k] deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est. Easque omnes contra articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari; [1l] ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os conferuet, compleantur: postea leuius aqua calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die soluendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.

[2a] Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus. Vna fascia bracchium amplexa ex ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera abaltera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia uincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se uinctis. [2b] Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet: medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur. [2c] Fasceis uero, si medium aut imum os fractum est, breuioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae * * * Protinus uero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. [2d] Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae. Saepiusque eae resoluendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus; ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.

[3a] Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admouenda sit, sed primum, ut ualentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus neruos contrahi altero osse integro eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est: [3b] nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: [sit] idque inuolutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex ceruice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.

[4] ... Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id uinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.

[5a] In crure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune uero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a lateribus caua, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. [5b] Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem, si femur, usque ad coxam; si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anticum statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.

[6] Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.

[7a] His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a uino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; ubi ea desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed * ad antiquos usus reducendum est.

[7b] Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt: nam et inflammationes multo grauiores et promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Vmerus uero quoque in periculum uenit, sed facilius conseruatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est. [7c] Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transuersus praecidendus; sanguis uero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt: in his uero neque intendi neruos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. [7d] Omnibus autem his uulneribus inponendum primo linamentum est uino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant. [7e] Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est: [7f] ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et uinum, magisque in * * * primo fame utendum; * est alienum; uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri mouendo sunt; maiorque uulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie soluendum nutriendumque est. Inter quae si quod paruulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si breuius, limandum et utrumque scalpro leuandum; tum ipsum recondendum est. [7g] Ac si id manus facere non potest, uulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolui, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et uulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.

[7h] Nonnumquam etiam in magno uulnere euenit, ut fragmenta quaedam uelut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resoluere atque nutrire. Sequitur uero, ut id os per se post aliquot dies excidat. [7i] Cum iam misera antea condicio uulneris sit, tamen id interdum manus * * * diutiusque facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae soluere, si accidit, maturius oportet, et fouere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura quibusdam uelut aculeis carnem uexat: quo [a] prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua uero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus * intulit.

[7k] Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat; tum paxillus remouendus; uulnus sanandum est; cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.

[7l] Si quando uero ossa non conferuuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in aperto deinde curatio est: possunt enim coire * * Si uetustas occupauit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu diuidenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nerui musculiue laedantur. [7m] Tum uino fouendum est, in quo malicorium decoctum sit; inponendumque id ipsum [corium] oui albo mixtum: tertio die resoluendum fouendumque aqua, in qua uerbenae, de quibus supra dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae supra scripsi.

[7n] Solent tamen interdum transuersa inter se ossa conferuere, eoque et breuius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fouetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem; et, si parum ualuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei inuolutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum uetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincreuit uero nimius callus, ideoque locus is intumuit. [7o] Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea uomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum * donec id paulum erodat eoque euocet materiam. Vbi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem uitae reuertendum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: