previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[1a] Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea ueniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum subliuidae aut pallidae: in his sanies esse uidetur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco leuari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. [1b] Somnus urguet, nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque. Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesue incidit, subito spiritum saepe elidit.—Nihil melius est quam protinus adurere; neque id graue est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. [1c] Tum deinde uulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute uitium est, possunt succurrere quaedam uel exedentia tantum uel etiam adurentia. Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque uero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a uiuo corruptam partem resoluit; certaque esse fiducia potest fore, ut undique uitiosa caro excidat, qua [huiusce rei medicamen] exest. Si [id non fit] medicamentum malo uincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a uino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque accessit.

[2a] Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id uitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: †et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae uenae quasi recuruantur, haeque pallent aut liuent, nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet. [2b] Et nonnunquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnunquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae uocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto feritur: nam protinus aut resolutio neruorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. [2c] Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior uis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent. [2d] Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt: cum interim plerique nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perueniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo scire * potest sed tempore et experimento. [2e] —Ergo ubi primum id uitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si leuatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rypodes emplastrum satis est. [2f] Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exacerbauit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.

[3a] Est etiam ulcus, quod ΘΗΡΙΩΜΑ Graeci uocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto superuenit. Color est uel liuidus uel niger, odor foedus, multus et muccis similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum mouetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnunquam ex ulcere sanguis erumpit. [3b] Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inestque multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Vtrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus uel is, quorum corpora mali habitus sunt.—Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. [3c] Ac primum a uictus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; aluus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, uitatis omnibus acribus; potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in is, quos ΦΑΓΕΔΑΙΝΑ urgebit, atque is, qui therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et uictus quidem talis necessarius est. [3d] Super ulcus uero inspergenda arida aloe * oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, auerso specillo infundi debet. [3e] Superdanda cum melle sunt uel linamenta uel oleae folia ex uino decocta uel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis. Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.

[4a] Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nullaalteri maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. [4b] Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, subliuidum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum uidebatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, quae uitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime. [4c] —Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex is, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat. Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os uulnerum * laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui ductione opus est. [4d] In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si uehementius, uino calido fouenda sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt. [4e] Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel Herae uel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.

[5] Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affert, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renouatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et uehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. #1108 IIII; cadmiae, cerae, singulorum P. #1108 VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam.

[6a] Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnunquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo maior est: nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uidetur.—In primis multa calida aqua fouendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae uerbenae ex reprimentibus. [6b] Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admouendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum uino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.

[7a] Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae uel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres mouent nec unquam facile maturescunt; et siue ferro siue medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in ceruice, sed etiam in alis et inguinibus * lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse [chirurgicus] Meges auctor est. [7b] —Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc uero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perueniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si [eum] anguem edit, liberari.

[8] Furunculus uero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus uertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.—Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum; si ne id quidem est, uel resina uel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.

[9] Phyma uero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus oui dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consueuit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Vbi diuisum est, pus eodem modo apparet; uentriculus, ut in furunculo, non inuenitur, uerum omnis corrupta caro in pus uertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuuenibus rarius oritur et difficilius curatur. Vbi aetas indurauit, ne nascitur quidem. Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est.

[10] Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque uehemens est, et maior quam pro magnitudine tumoris, interdum etiam febricula. Idque tarde maturescit neque magnopere in pus conuertitur. Fit maxime aut in uertice aut in alis aut inguinibus. Panum a similitudine figurae nostri uocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstraui.

[11a] Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui uentrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisqueinnocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit: interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones. [11b] Et quod desubito durius non est, mollius est et quamuis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant; qualia et alias et paulo ante in erysipelate proposui: si iam durior est, ad ea ueniendum est, quae digerant et resoluant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae. [11c] Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, uiscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui. Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta * * * recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio, tantum modo distat.

[11d] Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Vbi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. [11e] Tum si qua in alis uel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetrauit, si febris non est, si ualet corpus, aeque linamenta superuacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi * plaga est, imponi debent. Commode uero uel super linamenta uel sine his imponitur lenticula ex melle aut malicorium ex uino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt. [11f] Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua contrita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.

[12a] Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere parte corporis, habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breues sunt, aliae altius penetrant; aliae rectae intus feruntur, aliae multoque plures transuersae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesue ab uno ore intus orsae quae fiunt; aut etiam in plures sinus diuiduntur; aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt. [12b] Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur; atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur.—Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os uel cartilaginem uel neruum uel musculos laesit; si articulum occupauit; si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit. [12c] Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus uel aegrum uel senile uel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit; quod extracto specillo patet. Si uero os in uicino est, id quoque disci potest, iam necne eo fistula peruenerit; * * penetrauit, quatenus nocuerit. [12d] Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est: si magis id renititur, ad os uentum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, uerum adhuc leuis est: si inaequale quoque et asperum subest, uehementius os exessum est. [12e] At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae: simplices uero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est; cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diuersa corporis genera perroserint. [12f] Siquidem in carne pus leue, album, copiosius fertur; at ex neruoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus; ex neruo pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterue membrum conlocauit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. [12g] Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat. [12h] Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa; soluique quinto die satis est. Genusque uictus adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde uomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus. [12i] Sed tum ualidioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaueris lacrimae P. #1108 I; cummis P. #1108 III #1109; cadmiae P. #1108 IIII; atramenti sutori P. #1108 VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo sunt: gallae P. #1108 #1109 #1110; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. #1114 I; atramenti sutori conbusti P. #1114 II. Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur. [12k] Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. #1108 II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. #1114 I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere; idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est uel papyrum intortum uel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest. [12l] Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur: [12m] aut eadem ex uino liquanda, uel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum. Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere; si plus puris fertur, uino; si callus durior est, aceto; si iam purgatur, mulso uel aqua, in qua eruum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur. [12n] Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed celerius id glutinat quam impletur. Neque uerendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus * * * cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.

[13a] Est etiam ulceris genus, quod a faui similitudine ΚΗΡΙΟΝ a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus; neque tamen ad iustam maturitatem peruenit. Si diuisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in scapulis. [13b] Alterum * * * est minus super corpus eminens, durum, latum, subuiride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei. Si inciditur, uiridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem mouere consuerint.—Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui. [13c] Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum; et uuae taminiae pars quarta fico adiecta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Vlcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.

[14a] Sunt uero quaedam uerrucis similia, quorum diuersa nomina ut uitia sunt. ACROCHORDONA uocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed fere plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus conuertuntur. [14b] At THYMION nominatur, quod super corpus quasi uerrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur, uel in palmis uel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt. [14c] MYRMECIA autem uocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent: infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt; magnitudine uix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. CLAVVS autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamuis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti mouet.

[14d] Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur, et quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et claui sine curatione uix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clauoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clauum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla ui sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. [14e] Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulueris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera uero genera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece uini; myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.

[15a] At pusulae maxime uernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur: exanthemata Graeci uocant; eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. [15b] Nonnumquam plures similes uaris oriuntur, nonnumquam maiores pusulae liuidae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor. Vbi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece nominantur. Fiunt uel ex frigore uel ex igne uel ex medicamentis. Phlyzacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est. At ex pusulis uero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut utrumque; maximeque id euenit in aetate puerili, raro in medio corpore, saepe in eminentibus partibus. [15c] Pessima pusula est, quae epinyctis uocatur: ea colore uel subliuida uel nigra uel alba esse consueuit. Circa hanc autem uehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est. [15d] —In omnium uero pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus; eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque uinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupauit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est. [15e] Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali uel uiridi coriandro curatur. Vlcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten uocant, P. #1114 VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.

[16a] Scabies uero durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens; serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis uero certo tempore anni reuertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo difficilius tollitur: itaque eam, quae talis est, agrian [id est feram] Graeci appellant. [16b] —In hoc quoque uictus ratio eadem quae supra necessaria est: medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. #1114 I; piperis albi, omphaci, singulorum P. #1108 I; cadmiae P. #1114 VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex sulpuris P. #1114 I; cerae P. #1114 IIII; picis liquidae hemina; olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit. [16c] Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S. I.; nitri cyathos IIII S.; picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta uel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.

[17a] Inpetiginis uero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et uaris similis pusulas habet; uidenturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resoluuntur; certioribusque hoc temporibus reuertitur. [17b] Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras uarias habet; squamulae ex summa cute discedunt; rosio maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit: rubrica cognominatur. Tertia etiannum deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et uehementius roditur. Ipsa quoque squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est. [17c] Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis. Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec uero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud ualentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli. Sarapion autem nitri P. #1114 II, sulpuris P. #1114 IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.

[18a] Papularum uero duo genera sunt. Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leuiterque roditur: medium habet pauxillo leuius, tarde serpit. Idque uitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam agrian [id est feram] Graeci appellant; in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac uehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit. [18b] Minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in inpetiginem uertitur. Sed leuis papula etiam, si ieiuna saliua cotidie defricatur, sanescit: maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est. Vt uero ad composita medicamenta ueniamus, idem illud Protarchi tanto ualentius in his est, quanto minus in his uiti est. Alterum ad idem Myronis: nitri rubri, turis, singulorum P. #1108 I; cantharidum purgatarum P. #1108 II; sulpuris ignem non experti tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. #1108 XX; farinae loli S. III; gitti cyathos III S.; picis crudae S. I.

[19a] Vitligo quoque quamuis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit. Eius tres species sunt. Alphos uocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse uideantur. Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit. [19b] Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam uariis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupauit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum uix umquam sanescit; ac si quid ei uitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur. [19c] Vtrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id uero, quod curationem recipit, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto. [19d] His in sole uitligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphos uocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulpuris P. #1108 #1109 #1110; aluminis scissilis P. #1108 #1109; nitri P. #1108 #1109 #1109; murti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super uitliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. Ii uero, quos melanas uocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba; eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; tum genus id uitliginis defricatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (81 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: