previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[1a] Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid extrinsecus laesit, ut in uulneribus; cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; cum quid innatum est, ut in uesica calculus; cum quid increuit, ut uena, quae intumescens in uaricem conuertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est. [1b] Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent. Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem et ante dicam de is, quae in QVAMLIBET PARTEM corporis incidunt, tum de is, quae certas partes infestant. Incipiam a uulneribus.

[1c] In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis primum eum, qui seruari non potest, non adtingere, nec subire speciem * * * eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit; deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit, uel ignorasse uel fefellisse uideatur. Sed ut haec prudenti uiro conueniunt, sic rursus histrionis est paruam rem adtollere, quo plus praestitisse uideatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat.

[2] Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt; cuiue circa fauces grandes uenae uel arteriae praecisae sunt.

[3a] Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam uulnera sunt, ubicumque uenae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. [3b] Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt. Praeter haec malum uulnus est, quodcumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel inter digitos est; item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est.

[4] Et haec quidem loco uel peiora uel mitiora sunt. Modo uero periculum facit, quodcumque magnum est.

[5] Aliquid etiam in uulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo uulnerari commodius sit. Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curua est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est.

[6] Quin etiam confert aliquid et aetas et corpus et uitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer uel adulescens quam senior, ualens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam uino uenerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas; ideoque perniciosissimus autumnus est.

[7] Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstrauimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.

[8] Igitur corde percusso sanguis multus fertur, uenae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.

[9] Pulmone uero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in uulnus inclinari iuuat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum uulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.

[10] Iocineris autem uulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in uentrem cubandi dulcedo; punctiones doloresque usque ad iugulum iunctumque ei latum scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis uomitus accedit.

[11] Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruor fertur.

[12] At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum uentriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere uulnerato uenit.

[13] At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est; sanguinis pars per uulnus, pars per naturale descendit; uomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur.

[14] Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis uomitus insequitur. Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux uultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc mouentur; fereque tertio uel quinto die delirium accedit; multorum etiam nerui distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.

[15] Vbi stomachus autem percussus est, singultus et bilis uomitus insequitur; si quid cibi uel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.

[16] Communes uero ieiuni intestini et uentriculi uulnerati notae sunt: nam cibus et potio per uulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta uel stercus uel odorem eius exhibent.

[17] Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine uoluntate inferiores partes uel semen uel urinam uel etiam stercus excernunt.

[18] At si saeptum transuersum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.

[19] Vesica uero uulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso uulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem uomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur.

[20a] His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante. [20b] Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae uel hidros uel melitera nominatur; est pus, quod elaeodes appellatur. Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est. Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. [20c] Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nerui circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile; apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore uel liuidus uel niger, aut pituita mixtus aut uarius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. [20d] Itaque protinus eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in is maior est, ex quibus melioris generis quaeque proueniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida. [20e] Hidros autem peior est multus, crassus, subliuidus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Melitera autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si liuidum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. [20f] Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leue est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen conuenire et magnitudini uulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. Elaeodes quoque peius est multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.

[21a] Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui seruari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neue inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. [21b] Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum ualent, aceto madefacienda sunt. Id uehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id uolneri infundunt. Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt. [21c] Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Vbi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque neruus neque musculus est, ut puta in fronte uel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admouere a diuersa parte, ut illuc sanguinis cursus reuocetur.

[22] Et aduersus profusionem quidem in his auxilium est: aduersus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est uel os uel neruus uel cartilago uel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo uulneris fluxit. Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse uidebitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus iuuenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id uulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus uidebitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipit.

[23a] Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari. Potest autem id, quod uel in cute uel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fouetur. In is uero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est uel imus nasus uel frons uel bucca uel palpebra uel labrum uel circa guttur cutis uel uenter. [23b] Si uero in carne uulnus est hiatque neque in unum orae facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponendae uero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus uolnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. [23c] Id enim et in pus uertitur, et inflammationem mouet, et glutinari uolnus prohibet. Ne linamentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat. Vtraque optima est ex acia molli non nimis torta, quo mitius corpori insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est. [23d] Si nimis rara est, non continet; si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam uim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius uulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreuerit, sit qua emanet. [23e] Si quod uulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni uulneri primo inponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti uim non potest, uino utendum est. Leuis plaga iuuatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non est committendum. [23f] Licetque sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis uulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, quae cruentis uulneribus apta esse proposui: maximeque, si caro est, barbarum; si nerui uel cartilago uel aliquid ex eminentibus, quales aures uel labra sunt, Polyidi sphragidem: Alexandrinum quoque uiride neruis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci rhaptusam uocant. [23g] Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi neruique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Vbi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamuis parum diductum est, latius tamen aperiri propter neruos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes uocari proposui. [23h] Non alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iuuetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; uel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si neruosus aut musculosus, quod emolliat.

[24a] Fascia uero ad uulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta non uulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transuersa conprehendere oras debet; aut si id uulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. [24b] Sic autem deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi tamen longe est.

[24c] Illo neminem decipi decet, ut propriam uiscerum curationem requirat: de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus uel sutura uel alio medicinae genere est: in uisceribus nihil mouendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui uolnus interius ea uictus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique uisceri conuenire superiore libro posui.

[25a] His ita primo die ordinatis, homo lecto conlocandus est; isque, si graue uulnus est, abstinere, quantum uires patiuntur, ante inflammationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; uel, si aestas est ac neque febris neque dolor est, etiam frigidam. [25b] Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro ui corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex profluuio sanguinis intermorientes ante ullam curationem uino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum uulneri est.

[26a] Nimis uero intumescere uulnus periculosum; nihil intumescere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, permanet. Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra tempus inflammationis durat, uel delirium mouet; uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit. [26b] Vomitus quoque bilis non uoluntarius, uel protinus ut percussus est aliquis, uel dum inflammatio manet, malum signum est in is dumtaxat, quorum uel nerui, uel etiam neruosi loci uulnerati sunt. Sponte tamen uomere non alienum est, praecipue is, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est.

[27a] Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die rursus detecto uulnere considerandus color est. Qui si liuidus aut pallidus aut uarius aut niger est, scire licet malum uulnus esse; idque quandocumque animaduersum est, terrere nos potest. Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens periculum ostendit. [27b] Bona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt: si grauis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moueant. Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse uideatur. [27c] Post id fomentum, si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes: et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam. Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.

[28a] Proprie quaedam in articulis uisenda sunt, in quibus, si praecisi nerui sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transuersa commodior est; si retuso et graui, nullum in figura discrimen est. Sed uidendum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. [28b] Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id uel extendatur uel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recuruato curatio adhibita est, quam in recuruando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. [28c] Si glutinandum est, ut superius sit: si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam pus profluit, ut deuexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moueri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite uel brachiis quam qui in inferioribus partibus uulnerati sunt. Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante. [28d] Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum uulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consueuit. Leuis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a uulnere.

[29] Inflammatione finita uulnus purgandum est. Et id optime faciunt tincta in melle linamenta, supraque idem emplastrum uel enneapharmacum dandum est. Tum demum uero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est.

[30a] Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies remoueatur. Lanae sucidae superuacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem uulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. [30b] Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et auis et uenatio et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nerui musculiue uulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. [30c] Si quid molliendum est, quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super uulnus utendum est. At si caro supercreuit, modice reprimit siccum linamentum, uehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum uehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, uel etiam per se impositum siccum linamentum.

[31a] Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter curato ulceri superuenit. Interdum uel ex nimia inflammatione, uel ob aestus inmodicos, uel ob nimia frigora, uel quia nimis uulnus adstrictum est, uel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat. [31b] Id genus a Graecis diductum in species est, nostris uocabulis non est.

Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque uehementius etiam putrescendo intenditur ubi uulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris [est] carunculaeque corruptae: [31c] interdum etiam nerui ac membranae resoluuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque uitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci gangrenam appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere uel nigra uel liuida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima uel pallida uel liuida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior in [31d] inflammatione est. Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut liuet, pallor aut liuor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. [31e] Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem; ubi uero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.

[32] Ac pericula quidem uulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas liuet, aeque incidendum. Si uaricula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus nouatumque uulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus uulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non uult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur.

[33a] Id autem, quod erysipelas uocari dixi, non solum uulneri superuenire sed sine hoc quoque oriri consueuit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa ceruices aut caput constitit.— Oportet, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam cretam aqua pluuiali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. [33b] Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P. #1108 I; cerussae, croci singulorum P. #1108 XII S.; eaque cum uino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.

[33c] At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est. Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus. Si ne haec quidem euincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur. [33d] Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a uiuo resoluant: eas escharas Graeci nominant. Vbi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.

[34a] Gangrenam uero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuuenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco uitium; [34b] quod maxime fieri in digito potest.—In eiusmodi casu primum est, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo [sanum corpus] concidere. Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Grauia quoque, quamuis reprimentia, aliena sunt; sed his quam leuissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. [34c] Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a uictus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti uitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque aluum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea leuia. Postea si uitium constitit, inponi super uulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. [34d] Ac tum quoque ut plenioribus cibis uti licebit ex media materia, sic tamen non nisi aluum corpusque siccantibus; aqua uero pluuia[ti]li frigida. Balneum, nisi iam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo uulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.

[35a] Hae grauissimorum uulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; aut ubi derasum adtritumue aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum uulnus insedit.

In primo casu commodissimum est malicorium ex uino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.

[35b] Derasso uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si leuius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.

Surculum uero, si fieri potest, oportet uel manu uel etiam ferramento eicere. Si uel praefractus est uel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento euocandus est. [35c] Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in filice est. Sed usu cognitum est utramque aduersus alteram medicamentum esse, si contrita superinposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi uim habet.

Idem altis tenuibusque uulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime conuenit.

[36a] Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, siccum imponendum est, donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit. [36b] Idem radix siluestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri P. #1108 I; spumae argenti P. #1108 II; unguenti pondo #1108 IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; siue unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; siue id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est. [36c] At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur; et tum cicatrix inducatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (92 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: