previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


In manibus pedibusque articulorum uitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris cheragrisue esse consuerunt. Ea raro uel castratos uel pueros ante feminae coitum uel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant.—Vbi sentire coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat. [2] Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum euaserunt: quidam, cum toto anno a uino, mulso, uenere sibi temperassent, securitatem totius uitae consecuti sunt; idque utique post primum dolorem seruandum est, etiamsi quieuit. Quod si iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse securior is temporibus, quibus dolor se remisit: maiorem uero curam adhibere debet is, quibus id reuertitur; quod fere uere autumnoue fieri solet. [3] Cum uero dolor urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambulationem; ibi se dimouere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis inuicem modo sedere, modo ingredi; tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leuiter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida: deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rebus urinam mouentibus, quotiensque plenior est, uomere. Vbi dolor uehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcalluerint. [4] Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est. Aquam marinam uel muriam duram feruefacere oportet, deinde in peluem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et uestimento tegere; paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leuiter infundere, ne calor intus destituat; ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex uino coctam. [5] Si uero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur, sed neque cotidie neque diu, ne nerui indurescant. Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant. Si maior est dolor, papaueris cortices in uino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit; uel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his uinum miscendum; atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est. [6] Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque malagmata. Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit; tum inducere articulis crocum cum suco papaueris et ouillo lacte. [7] At si tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus. Lapis etiam, [qui carnem edit,] quem ΣΑΡΚΟΦΑΓΟΝ Graeci uocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi leuare consueuit. Ex quo in Asia lapidi [8] Assio gratia est. Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare podagricis quoque alienum est. [9] Quibus uero articulorum dolor certis temporibus reuertitur, hos ante et curioso uictu cauere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore uomitu; et si quis ex corpore metus, uel alui ductione uti uel lacte purgari. Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum euidens sit omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: