previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur.

Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit: non in iis solis in quibus semper ita se habet; sed in iis quoque in quibus variat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graves urgent, acutus morbus est: ubi lenti dolores, lentaeve febres sunt, et spatia inter accessiones porriguntur, acceduntque ea signa, quae in priore volumine1 exposita sunt, longum hunc futurum esse, manifestum est. [2] Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur: quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt, eaque quae increscentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum graviores dolores, accessionesque veniunt; haeque et ante, quam proximae revertuntur, et postea desinunt. [3] Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non [p. 76] habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea vero, quae contraria his sunt, decedentis ejus notae sunt. Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi jam inclinatis: ut primo demta materia impetum frangat: in longis maturius, ut sustinere spatium affecturi mali possit. [4] Ac si quando is non in toto corpore, sed in parte est; magis tamen ad rem pertinet, vim totius corporis moliri, quam proprie2 partis aegrae sanitatem3. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit, an perperam: quia curatio minus iis prodest, in quibus assidue frustra fuit. Si quis temere habitus, adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur.

[5] Sed quum ab iis coeperim4, quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione ejusdem temporis faciam. Igitur si quid ex iis, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia; si quid bibendum est, aqua; idque interdum uno die fieri satis est; interdum, si terrentia manent, biduo: proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua; postero die etiam vinum; deinde invicem alternis diebus, modo aqua, modo vinum5, donec omnis causae metus finiatur. [6] Per haec enim saepe instans gravis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione, aut balneo, aut coacta dejectione, aut vomitu, aut sudationibus, aut vino sperant. Non quo non interdum id incidat, sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur; quum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat; et leviora indicia fuerint, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adjuvat: [7] si paulo graviora, non aquam tantum bibere, sed etiam cibo carnem subtrahere; interdum panis quoque minus, quam pro consuetudine assumere, humidoque cibo esse contentum, et olere potissimum: satisque sit, tunc ex toto a cibo, a vino, ab omni motu corporis abstinere, quum vehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin vix quisquam, qui [p. 77] non dissimulavit, sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.

1 II, cap. 5

2 propriae?

3 cf. VII, 3

4 II, 2

5 cf. I, 4

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: