previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVIII De tribus insaniae generibus.

Et febrium quidem curatio exposita est. Supersunt vero alii corporis affectus, qui huic superveniunt; ex quibus eos, qui certis partibus assignari non possunt1, protinus jungam. Incipiam ab insania, primamque hujus ipsius partem aggrediar, quae et acuta, et in febre est: φρενῖτιν Graeci appellant2. [2] Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere, et loqui aliena. Quod non quidem leve est; neque incidere potest, nisi in febre vehementi: non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breve esse consuevit, levatoque accessionis impetu, protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. [3] Phrenesis vero tum demum est, quum continua dementia esse incipit; aut quum aeger, quamvis adhuc sapiat, tamen quasdam vanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Ejus autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii hilares, alii tristes sunt; alii facilius continentur, et intra verba desipiunt, alii consurgunt, et violenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent, summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent; sed exitu deprehenduntur. Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est: eos vero qui violentius se gerunt, vincire convenit3; ne vel sibi vel alteri noceant. Neque credendum est, si vinctus aliquis, dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur; quoniam. [p. 99] is dolus insanientis est. [5] Fere vero antiqui tales aegros in tenebris habebant; eo quod illis contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid judicabant. At Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi vel hoc, vel illo modo possit. Optimum itaque est utrumque experiri; et habere eum, qui tenebras horret, in luce; eum, qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si vires habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est. [6] Remedia vero adhibere, ubi maxime furor urget, supervacuum est: simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: ubi vero res patitur, festinanter subveniendum est. Asclepiades perinde esse dixit, his sanguinem mitti, ac si trucidentur: rationem hanc sequutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta; neque sanguis, nisi in remissione ejus, recte mitteretur. [7] Sed ipse in his somnum multa frictione quaesivit; quum et intentio febris somnum impediat, et frictio non nisi in remissione ejus utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte fiunt, alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit: estque hoc, ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus. Quod si vires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet. [8] Minus deliberari potest, an alvus ducenda sit. tum, interposito die, convenit caput ad cutem tondere4; deinde aqua fovere, in qua verbenae aliquae decoctae sint ex reprimentibus; aut prius fovere, deinde tondere, et iterum fovere; ac novissime rosa caput naresque implere; offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam; movere sternutamenta medicamentis in id efficacibus. [9] Quae tamen facienda sunt in iis, quibus vires non desunt. Si vero imbecillitas est, rosa tantum caput, adjecto serpyllo, similive aliquo, madefaciendum est. Utiles etiam in quibuscumque viribus herbae duae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque succo expresso caput impletur. Quum febris remisit, frictione utendum est; [p. 100] parcius tamen in iis, qui nimis hilares, quam in iis, qui nimis tristes sunt. [10] Adversus omnium autem sic insanientium animos gerere se pro cujusque natura necessarium est. Quorumdam enim vani metus levandi sunt; sicut in homine praedivite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur: quorumdam audacia coercenda est; sicut in iis fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur: quorumdam etiam intempestivus risus et objurgatione et minis finiendus: quorumdam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae, et cymbala, strepitusque proficiunt. Saepius tamen assentiendum, quam repugnandum est; paulatimque, et non evidenter, ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius intentio; ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur, aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: emendando enim convertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt ii, qui inter epulantes eos collocarunt. [12] Omnibus vero sic affectis somnus et difficilis, et praecipue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id, atque etiam ad mentem ipsam componendam, crocinum unguentum cum irino in caput datum. Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver, aut hyoscyamum decoctum sit: alii mandragorae mala pulvino subjiciunt: alii vel amomum, vel sycamini lacrimam fronti inducunt. [13] 5 [14] Asclepiades ea supervacua esse dixit; quoniam in lethargum saepe converterent. Praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur; vespere ei daretur potui aqua; tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem, qui perfricaret, vehementer imprimeret; postero deinde die, iisdem omnibus factis, vespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur: per hanc enim nos consequuturos, ut somnus accedat. [15] Id interdum fit, et quidem adeo, ut, illo confitente, nimia frictio etiam lethargi periculum afferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est: habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne quem obdormire volumus, excitare postea [p. 101] non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus6 juxta cadens; vel gestatio post cibum et noctu;maximeque suspensi lecti motus. [16] Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admovere; quae, quia levat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque implendus aeger est, ne insaniat; neque jejunio utique vexandus, ne imbecillitate in cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo, maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cujus ternos cyathos his hieme, quater aestate dedisse satis est.

[17] Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit; quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere. In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc prohibet, prima est abstinentia; secunda per album veratrum vomitumque purgatio. Post utrumlibet adhibenda bis die frictio est; si magis valet, frequens etiam exercitatio; in jejuno vomitus: cibus, sine vino, dandus ex media materia est. Quam quoties posuero7, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse; dum ne ea sola quis utatur: valentissima tantummodo esse removenda. [18] Praeter haec servanda alvus est quam tenerrima; removendi terrores, et potius bona spes afferenda: quaerenda delectatio ex fabulis, ludisque, quibus maxime capi sanus assueverat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera, et ante oculos ejus ponenda; leviter objurganda vana tristitia; subinde admonendus, in iis ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae, quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut aliae febres, curanda est.

[19] Tertium genus insaniae est, ex his longissimum; adeo ut vitam ipsam non impediat: quod robusti corporis esse consuevit. Hujus autem ipsius species duae sunt. Nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Ajacem vel Orestem percepisse poetae ferunt; quidam animo desipiunt. [20] Si imagines fallunt, ante omnia videndum est, tristes, an hilares sint. In tristitia nigrum veratrum dejectionis causa; in hilaritate, album, ad vomitum excitandum dari debet: idque, si in potione non accipit, pani adjiciendum est, quo [p. 102] facilius fallat. Nam si bene se purgaverit, ex magna parte morbum levabit. Ergo etiam si semel datum veratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Neque ignorare oportet, leviorem esse morbum cum risu, quam serio insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis; ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, ventrem ejus ante solvendum esse; ubi a superiore, comprimendum8. [21] Si vero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Ubi perperam aliquid dixit, aut fecit, fame, vinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere, et ediscere aliquid, et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare, quid faciat. Subito etiam terreri, et expavescere, in hoc morbo prodest; et fere quidquid animum vehementer perturbat. [22] Potest enim quaedam fieri mutatio, quum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, is ipse sine causa subinde rideat, an moestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur: si nimia tristitia est, prodest lenis, sed multa bis die frictio; item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. Ilia communia sunt: insanientes vehementer exerceri debere; multa frictione uti; neque pinguem carnem, neque vinum assumere; cibis uti post purgationem, ex media materia, quam levissimis; non oportere esse vel solos, vel inter ignotos, vel inter eos, quos aut contemnant, aut negligant; mutare debere regiones, et, si mens redit, annua peregrinatione esse jactandos.

[24] Raro, sed aliquando tamen, ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie simili, similique victus genere curandum est: praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte vinum datur.

1 cf. IV, 1, init.

2 cf.Hipp.

3 cf. I. Digest. de off. praes. tit. 14

4 cf. I, 4

5 Section 13 in Marx is not present in this edition.

6 cf. Coel. Aurel. Morb. chr. I, 5

7 cf. III, 21

8 Aph. VII, 70

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (35 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: