This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
pr. fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum
videretur oratoris officium docere; namque et adfectus
duplici ratione excludendos putabant, primum quia
vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia
iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium
petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non
modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium
arbitrabantur;
[2]
plures vero, qui nec ab illis sine dubio
partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen
proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.
[3]
utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione
maxime necessarius, quia toto haec sola tractantur;
quibus sane et ea, quae de iudicialibus causis iam
dicta sunt, serviunt.
[4]
nam neque prooemii neque
narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic
praeparent; et status nosse atque ea, de quibus
[p. 156]
supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad
hanc perveniremus.
[5]
denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus, quaecunque alia
potest aliquando necessaria causae non esse; lis
nulla est, cui probatione opus non sit. eius praecepta sic optime divisuri videmur, ut prius, quae in
commune ad omnes quaestiones pertinent, ostendamus; deinde, quae in quoque causae genere propria
sint, exsequamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.