Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
exempla rerum varie tractanda sunt, si
nocebunt; quae si vetera erunt, fabulosa dicere licebit; si indubia, maxime quidem dissimilia. neque
enim fieri potest, ut paria sint per omnia, ut si Nasica
post occisum Gracchum defendatur exemplo Ahalae,
a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse populares, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam
privatum esse dicatur. si defecerint omnia,
[p. 326]
videndum erit, an obtineri possit, ne illud quidem recte
factum. quod de exemplis, idem etiam de iudicatis
observandum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.